Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
FRANC, PEHR CHRISTIAN.
Född 1716, kanslist i kgl. kansliet, tjänstgörande hofjunkare 1742,
riddarhussekreterare 1756, kansliråd 1761, död 1767.
1365.
Nobilissimo Domino
Archiatro
Carolo Linneo
Petrus Christianus Franc
S. P. D.
Quod Te, solidissimis laboribus distentum, iners Ego Epistola, et
Doctorem, aulicus indoctus, Epistola Latina interpellare audeam, id ipsum,
Amice Honoratissime, satis superque Tibi probabit, non mediocriter
aestimari, qui sumptu quodam atque) discrimine colitur. Ut tamen
barbarum audias,
Mitte viviles super orbe curas,
et linque severa.
Linque nemorum abdita, Maris aerisque secreta, Florae arcana,
Naturae-que penetralia. Haec jamjam scrutatus es, imo plenius nosti quam ego
ignoro. Ego Te, quem sublime ingenium, et in orbem eruditum merita
illustravere, aestimando, suspiciendo, mihi vel hanc gloriam paro, ut a
vulgo scientiarum, quas tanti facio, non plane rudis credar. Sed quid
dico, superbiendi justam materiam praebet mihi illa, quae Tecum suavis
mihi intercedit familiaritas, maximam praebet favor ille Tuus, cui plus justo
fortassis indulsisti, quoties judicio Tuo me praesentem absentem decorasti,
Ingratum attamen non obtrixisti. Si dubitas, accede Holmiam1:
quando-cunque venies, adventu Tuo amicos amicasque plures exhilarabis. Jocis
seria miscebimus, memores praecepti:
Dona praesentis cape Icetus horce.
Quos Drotningholmia conjunxit, videbit Holmia separari non posse.
Aderunt nobis Keder2 cum Architectura sua militari, Adlerheim8 metallis
stipatus, Horatius Flaccus4 aut si mavis vini cadus, modicus quidem, sed
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>