- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
2

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De iis si notum quid fuerit, praesertim quoad Bdellium, scribas.
Sub nomine Thuris ab Europaeis indigitatur, et hujus loco ad usum
Ecclesiarum in Europam mittunt; sed ab eo licet non multum differat;
per examen tamen, omnia huic cum Bdellio esse communia facile
demonstratur. Me plura dicere vetat tempus; haec conjunctissimi animi
pignora sufficiant, usque dum otium suppetat plura mittere.

Salutem tibi plurimam dicit, cl. B. Jussieu. Vale: negotia Botanica
prosequere, rei herbariae lumen adjice; ego quoad nova et adhuc incerta,
officia mea praestandi occasionem laeto animo accipiam.

Tibi Deditissimus et
Devotissimus cultor

Adanson.

Parisiis 28a Junii 1754.

Linn. SoC., Vol. I: 1—2.

Engelsk öfversättning tryckt i J. E. Smith, A selection of the
correspon-dence of Linnceus, Vol. 2, 1821, s. 465—467.

1 Bebhard de Jussieu, se Afd. I: D. 3, s. 70, not 3.

2.

Doctissimo D. Adanson.

Te feliciter in patriam reducem ex animo gratulor; nullus
dubito quin plurima attulisti nova et curiosa, quum vidisti
regionem a paucis sapientibus umquam calcatam; Rudis plebs nec
attendit ad plantas, nec insecta et reliqua animalia; nec ad terras
et lapides, sed pecoris instar stupida incedit. Tanto magis Tibi
gratulor cui fata reservarunt tam multa, quae avide exspecto in
proximum annum videre edita!

Pro seminibus a Te missis debitas gratiarum actiones refero;
cum autem spes vix mihi supersit ut ullum horum germinet, enixe
et supplex petam, ut si specimina in multiplo possideas plantarum
exsiccatarum aliquod frustulum pro me serves; remittam lubenter
alia, si quae possideo Tibi grata.

Accepi nuper Herbarium integrum Palaestinae et Cairi, collecta
a D. Hasselquist, in quibus variae plantae antea obscurae et multae
novae.1

Nullus dubito, nec umquam dubitavi quin multa etiamnum
restant et forte semper restabunt ad artificialis methodi perfectio-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0014.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free