- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
8

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Calamariae Tuae Aglaja, Scariphus, Epigone, Phryganium
affines Cyperis, Scirpis, Schoenis, quamdiu specimina se non sistant,
in istis, qua[!] etiamnum laborat Botanice tenebris, non facile
eruuntur; didici tamen etiamnum e novo examinare omnia mea
specimina et videre quae et quot habent pistillum bifidum aut trifidum.

Gramina Narthex et Phragmites similiter in non visis difficile
absque specimine et figura eruuntur.

Palilia1 ita exposita est, ut plantam video coram me.
Desideravi diutissime hujus descriptionem accuratissimam, quam hic
dedisti adeo absolutam, ut nihil supra; adeoque hoc novum Genus
per omnia secula durabit.

Galarips2 etiam Genus e contortis est distinctissimum.

Merinthus videtur propius accedere ad Psederiam ob fructum
dispermum inter contortas. Qualia huic folia?

Scindapsus forte ut dicis monstrosus ex uno flore viso fuit;
Flos 5-fidus, stamina 6, capsula 4 valvis dant nimis insolitam
proportionem.

Copismus [Copsimus] absolute Plinia est;3 Florem Tu pingis
4 fidum Plumier 5 fidum; aut itaque variet fructificatio, aut erit
Tua distincta species a Plumieri. Tibi debeo quod Plinia spectat
ad Icosandriam, nec ad Polyandriam, at vero miror maxime
glandulas istas alternas in folio pinnato, anne Folium pinnatum
posset esse ramulus foliis distiche positis et hse glandulae potius
gemmae? simile alias non visum est in toto regno vegetabili.

Caryocar4 etiam erit sine omni dubio distinctissimum genus;
anne in hoc styli 4 sint potius naturalis numerus, quam unus; cum
natura non facile multiplicat stylum unicum, sed saepe demit unum
alterumve e pluribus.

Verticillatse Mimoglossa, Syssitus, quamdiu non visae, non
lubenter assumuntur in ordine adeo naturali, ubi natura fecit
unicum genus ex toto ordine, sed ars divisit in plura. Hyssopus
ne-pethoides longe aliena est.

Apargia videtur distinctissima, nisi nimis accedat Verbenis;
habemus enim Verbenas calyce inflato et fructu hispido, sed non
dum rite novimus an fructus sit unilocularis an quadrilocularis s.
tetraspermus.

Seris ungues perianthii longitudine reddunt hoc genus
distinctissimum, nisi sit species Cleomes aculeis geminis ad alas.

Typhalcea [TryphalaeaJ.6 Fructus in Sida et affinibus datur
admodum varius, cum in hac calyx sit duplex 5 fidus, quaeritur num

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0020.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free