- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
29

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Celeberrimo, Sapientissimoque Viro
CAROLO LINNjEO
Botanicorum Principi.

S. Pl. D.

Carolus Allionius.

Proxime elapsa hebdomada redditae mihi sunt humanissimae tuae,
quae plurimum me recrearunt; ex iis enim video tuae erga me
benevolentiae testimonia plura eaque luculentissima, nihil autem mihi carius,
nihil optabilius mihi esse potest quam tua, Viri nempe in Europa tota
omnium celeberrimi benevolentia frui.

Sistematis tui secundus tomus nuperrime tantum ad me pervenit,
in eo nec sine aliqua confusione vidi te voluisse novum genus meo
nomini assignare. Pro hoc, quod maximi omnino habeo, honore quantas
maximas possum reddo grates.

Semina quae literis inclusa misisti fuerunt acceptissima, et gratulor inter
mea aliquot extitisse quae tibi arriserint. Spondeo non earum modo
quae tu desideras niceensium stirpium sed et earum, quae rariores in
Italia, et Galloprovincia proveniunt semina plura me tibi missurum pro
sequenti anno.

Quam primum, decem nimirum abhinc diebus, Sardiniam versus
discedet Augusta Taurinorum Amicus, cui consignabo fasciculum
nuper-rimum Arduini Custodis Horti Patavini libellum,1 quo aliquot stirpes
describantur et delineantur, et siccas alpinas stirpes continentem. Hae stirpes
sunt ex rarioribus alpinis, et pleraeque illarum quas in nuperis suis
emendationibus describit Cl. Hallerus. Subcesivas quas habeo a clinica medicina,
et publicis lectionibus horas insumo finiendae meae florae pedemontanae.
Nisi horti botanici cura et Professoris extraordinarii munus mihi collata
fuissent, certo jam in publicum prodiisset, haec flora, quam tuae
benevolentiae commendo.2

Doleo non omnia, quae, per Cl. Jussiaeum misi ad te pervenisse.
Mittam in posterum per Consulem tuum Sardiniae degentem. Possem
etiam et citius quandoque per Cl. Burmannum mittere. Fac ut sciam
num haec via opportuna sit.

Aliquot alia, quae ex italia mox accepi semina, litteris his includo.
Ut tibi placeant vehementissime opto.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0041.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free