Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Viro Celeberrimo
DD. Carol. Allionio
Botanico egregio
s. pl. d.
Car. Linné.
Doluimus diutius fortunam Tuam; nobis enim relatum fuit,
nescio unde, Te ad aulam vocatum Archiatri munere functurum,
adeoque abdicasse Floram magna cum jactura Rei herbarise; valde
itaque laetatus accepi tuas d. 15 Februarii datas ex quibus colligo
Te ad minimum non ut Apostatam esse osorem Tui ordinis.
Loqueris de Synopsi method. stirpium H. R. T. de libro a
me numquam audito; perscribas mihi titulum.1 Libri Botanici ex
Italia numquam apud nos occurrunt, ut, si ipse mihi eos
gratissime non dedisses, numquam iis frui a me contigisset. Grates reddo
similiter pro Auduario, quod die nocteque avidissime desidero.
Utinam hoc obtinerem antequam ederem novam editionem tomi
secundi systematis, quem nunc paro precibus typographi, a quo
plures exemplaria desiderant, sed dudum priora distracta sunt.2
Grates reddo ex toto corde pro Seminibus pulcherrimis;
utinam Cortusa Anemone et [!] excrescerent omnium desideratissimae,
metuo quod frigus in itinere ea fregit, cum hyems apud nos fuit
frigidius [!], quam umquam per meam vitam.
Si habeas Stockholmiae ullum legatum Tibi notum, qui vellet
Mantissam meam alteram ad Te mittere, ipsi mox tradam
exemplar. videbis ex ea, quod convictus Linderniam tuam reliquerim
sub tuo distincto genere. Videbis quod Palma Cycas pertineat
ad Filices, quod pulvis in aversa foliorum parte non est semen,
nec anthera, sed pollen absque anthera nudum, in omnibus Filicibus.
Semina Linderniae, quae antea misisti, proh dolor mihi non
germinabant. Si habeas Aristolochiae, Elephantopi, Tragiae
semina, quae[so] des aliquot. Mitto aliquot pauca.
Ups. 1772 d. 31 Martii.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>