Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
lectum, verum in eo nil nisi fructus apparent. Petala et stamina adeo
fugacia sunt, ex relatione Houstoni, ut etiam in vigenti planta vix
observari possint. Plurima mihi sunt nova plantarum genera, tam Indica
quam Americana, Tatarica, Sibirica & Davurica, verum tempus nunc mihi
non est eorum characteres Tecum communicare. Floram Tuam
Lappo-nicam videre valde gestio, certus plantas ibi contineri, quae etiam apud
nos crescunt. Diu est quod D2L Siegesbek5 non viderim, ob distantiam
locorum, ubi degimus; nec tractatus Tuos ad eum missos hactenus scivi.
Hortus, cui ille praeest, Academiam minime spectat, sed ad Pharmacopolia
hujus Imperii pertinet. Inter Academiam autem et Collegium Medicum,
ad quod Pharmacopolia pertinent in hisce regionibus, nulla est communio.
Num D8. Siegesbek Catalogum horti Pharmacopolarum conscripserit, me
prorsus latet. Vale. Scribebam Petropoli d. Septembris 1736.
Utanskrift:
A Monsieur
Monsieur Linntsus, Docteur en
Medecine tres celebre
a
Amsterdam-
Linn. Soc,, Vol. I: 128—129. Engelsk öfvers. tryckt i Smith, Vol. 2, s.
191—192.
1 Detta bref är f. n. okändt.
2 Joh. Fr. Gronovius, se Afd. I: D. 2, s. 95, not 5.
3 Systema Natura (1735).
4 Se nästa bref, not 2.
5 Johann Georg Siegesbeck, se Afd. I: D. 3, s. 100, not 4.
30.
Viro Clarissimo Celeberrimoque
Joanni Ammanno
Professori Botanices in Acad. Imp. Petrop.
Soc. Soc. Angliae &c.
s.
Carolus Linnseus.
Quas ad me dedisti literas praeterito mense decembris, eas
tandem ante duos hebdomadas obtinui, nescio quo fato tamdiu
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>