Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Viro clarissimo atque celeberrimo
GAROLO LINNAEO
S. pl.
Joannes Amman.
Ante plures jam menses literas ad Te, Vir celeberrime, exaravi
Holmiarn directas, quas an acceperis silentium Tuum dubium movere
videtur. Quare obnixe Te rogo, ut me certiorem facias, num illae in Tuas
manus pervenerint, nec ne? Misissem lubentissime tractatum de Stirp.
rarior. Ruthen. anno jam praeterito, nisi occasio tuta, certa & [-commoda-] {+com-
moda+} defuisset. Idem accidit hoc vere & fere elapsa jam »state. Cu-
jus rei causae Tibi aeque notae esse debent, quam mihi. Mittam autem
certissime hoc autumno vel proxima hyeme cum primitiis Petropolitanae
flor», exemplari unico, quod possideo. Spero Te accepisse Botanosophiae
verioris Sciagraphiam per Tabellarios publicos ad Te missam, dum adhuc
in Belgio moratus es. Floruit hac aestate in horto Academico Lapathum
orientale frutex etc. Elegans haec planta proprie ad Atraphaxin non
pertinet; stamina enim obtinet octo, stigmata tria. Iconem &
descriptionem hujus plantae Academi* exhibui Commentariis ejus inserendas.1
Floruerunt itidem duae Persicariae species ex seminibus Sibiricis enat*. Amb*
staminibus gaudent octo; earum vero pistilla in stigmata tria terminantur.
Ambarum flores odorati sunt. Altera flores habet in racemos congestos,
altera é foliorum alis ut plurimum egredientes. Succrevit etiam planta
verticellata rarissima,2 qu* floribus pr*dita est labiatis; labium superius
bifidum est, inferius trifidum; segmentis fere »qualibus; stamina sunt duo
tantum; semina quatuor nuda; calyx in quinque segmenta »qualia & valde
acuta patulaque profunde dissectus est. Flores minime spicati sunt, sed
pediculis ramosis innascuntur ex foliorum sinubus egredientibus. Folia
pr*-terea obtinet trifida fere adinstar Moldavic* American* trifoli* odore gravi
Inst. r. h. Nonne h*c planta novum genus constituit? Ego saltem
nescio ad quodnam cognitum genus referri debeat. Tres diversas
cori-spermi Iuss. species hac »state examinavi; petala autem nulla observare
potui armatis etiam oculis. Alia mihi est planta singularis admodum &
ad hanc in diem, ut puto, plane incognita. Duplicibus h*c floribus
praedita est, masculinis scilicet & femininis. Masculini in ramorum
summitatibus nascuntur, ex meris staminibus sterilibus in glomos [densis-]
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>