Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Pro amore quo in plantas fers, itaque precor mihi respondeas
ad quasdam plantas, de quibus a Te solo instrui possum, in
foe-nore repositum omnia suo tempore reperies.
1. Chameejasme pag. 16. 17 an non possit ad Thymeleas s.
Daphnem meam, referri? Si fructus sit exsuccus, forte tum non?
Si vero fructus sit exsuccus et acuminatus, tum forte ad
Passeri-nam amandaretur, sed stamina in tua intra tubum corollae latent,
adeoque potius ad priorem scilicet Thymelaeam.
2. Valerianella nemorosa repens, foliis vitis idcece
minoribus, flore subrubente, semine umbilicato hirsuto oblongo pag. 19,
annon lisec sit serpillifolia Buxbaumii, s. Obolaria Siegesb. s. Linnsea
amici communis certe descriptio quadrat. Sin minus ramulum vel
modo flosculum mittas.
3. Argusia p. 29 ex tota descriptione patet novum esse
genus; sed desidero stamina, utinam posses et velles exsiccatum
flosculum mittere, ut stamina, stylum et stigmata extricarem. Hodie
sudat altera editio Generum meorum Lugduni Batav. sub proelo, si
has partes nossem, genus inserere possem, uti cum Gymbaria tua
ante hac factum est.1
4. Coris tab. 5 fateor faciem plantas omnino convenire cum
Dodartia, sed flores, ex figura et descriptione me non intelligere
fateor, utinam exsiccatum flosculum haberem.
5. Lathyroides pag. 114 t. 7. f. 2. haec multa communia
habet cum Orobo 4t0 Horti Cliffortiani, sed describit Messerschmidius
plantam suam gaudere:
1. caule teretiusculo, qui in mea triqueter est.
2. stipulas seu aures minores pingit, uti et costam
communem foliorum, quam in mea, breviorem.
6. Utinam flosculum Hellebori fumaria foliis p. 74. t. 12.
dare posses.
7. Thalictrioides pag. 76 Apud Jussievios in Horto Regio
Parisino vidi plantam sub thalictrioidis canadensis nomine cultam,
eandem etiam sub Christophorianae nomine a Gronovio ex
Virginia habui. Hisce fructus fuit bacca putoque plantam ad
Leon-topetalon pertinere. Tua in paucis differt, utinam flosculum
viderem.
8. Menispermum pag. 92 est mira planta et forte novi
generis.
9. Hypecoon pag. 59 [58] t. 9 est pulcherrima species, si
semen habeas, quaeso mittas, vel unicum. An Cymbariam in horto
alas?
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>