Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
pervenit. Cymbariae semina jam quater locis humidis & calidis,
siccioribus & frigidioribus, terree pingui & steriliori commisi, sed perperam.
Non gliscunt semina. Goridis juncefe flores ipse nondum vidi.
Thalic-trioidis autem flores et Hypecoi semina inter specimina plantarum siccata
reperies.
Scribis Te Lutetis Parisior. apud Jussievios plantam vidisse sub
Thalictrioidis nomine cultam, quam paucis a mea differre existimas. Ego
vero plane diversas esse plantas judico. Iussievii enim baccas obtinet;
mea fructum habet siccum, corniculatum, seminibus villosis foetum. Licet
floribus convenirent, ob fructus tamen diversos ad diversa etiam genera
referri debent. Reperitur quoque in Sibiria Christopboriana Species baccis
rubris, qu* forte eadem est quae Americana illa Gronovii & Morisoni.
Credo me hisce omnibus Tuis desideratis satisfecisse. Vale igitur, Vir
Clarissime, & me,’ut facis, amare perge. Petropoli d. 18. Nov. 1740.
Catalogus plantarum siccatarum.
1. Calceolus fl. purpureo specioso Stirp. rar.
2. Abrotani species fl. aureis.
3. An Gentianae species? vel quid?
4. Gentiana minima Stirp. rar.
5. Phalangii forte Species. Stirp. rar.
6. Gramen quale?
7. Gei nova species.
8. Helleborus Stirp. rar. n. 101.
9. Asclepias Linaris fol. Stirp. rar.
10. Asclepias foliis linearibus.
11. Pentaphylloides fruticosa etc. Stirp. rar.
12. Viola quaenam?
13. Helleborus Furnariae fol. Stirp. rar.
14. Coris juncea aphyllos Stirp. rar.
15. Thalictrioides Stirp. rar.
16. Ballote Stirp. rar. n. 59.
17. Lysimachia Stirp. rar. n. 28.
18. Ruyschiana glabra etc. Stirp. rar.
19. Turritis?
20. Quid? duplices habet flores alios masculinos, alios femininos
in eadem planta.
21. Delphinium floribus amplis azureis, perenne. Stirp. rar.
22. Ballote Fol. Coronopi Stirp. rar.
23. Geranium quale?
24. Acinos species Sibir.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>