Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
tesceret, in tuis operibus nunquam inveneram. Addideram etiam Sceleta
et semina stirpium omnium descriptarum in meo specimine. Nunc vero
summopere doleo me non habere omnia semina quae petiisti, cum penes
me neque sint semina Gleditice inermis-, neque Drypis Michaelis; at si
jusseris, ineunte hyeme, ad te mittam non haec tantum, sed plura alia
plantarum semina, quum nihil magis exoptem, quam tecum Litterarium
inire commercium.
Semina, quae invenies in hoc Fasciculo, sunt Meum, Chelone, Clypeola,
Psoralea; Trianthema tua, Sedum Cepea, Saponaria Vaccaria, Bunias
erucago; Tragopogon Dalechampi; Cenchrus echinatus, Ocytnum
caryo-phyllatum monachorum, sive Acinos Columnce, et alia multa.
Vehementer optarem te posse uidere nonnullas harum plantarum
species, a me primum (ut credo) detectas, et plures alias a me ipso
illustratas; sed prohibet illas ad te posse mittere hoc anni tempus, quo
sum quotidie implicitus innumeris negotiis. Veruntamen spero me id
facturum antequam adveniat nova Hyems, et ex me habebis Specimen
alterum Observationum Botanicarum,2 quod (permittente Tua Humanitate)
Nomini Tuo inscriptum prodibit. Plantae, quae describuntur in hoc
opusculo, erunt*
Et alia non pauca, si tempus permiserit mittere. Haec nomina (si
uoles) adjungere poteris tuis Speciebus Plantarum, et poteris etiam
indicare Tabulas alterius mei speciminis, quod procul dubio in lucem
edetur proxima Hyeme. Sed antequam typis committam hoc meum opus,
optarem (si fieri potest) recipi inter Socios Academiae Vpsaliensis.4
Quod uero attinet ad ea, quse jussisti me Patauii adnotare circa
expansionem foliorum arborum, haec habeto. Die 18 Martii explicaverunt folia
Salix babylonica. Die 20 Rosa, Ribes, Lonicera nigra, Lonicera xylosteum,
coerulea, et alpigena. Die 28 Spircea crenata, Rhamnus catharticus,
Opulus flore globoso, Lilac latifolia, Salix alba. Die 3: Mensis Aprilis
frondere incipiebat Colutea arborescens varietas fl tua, Mespilus cotonaster.
Die 5 Cydonia, Ostria ulmo similis, Sorbus torminalis, Acer montanum
candidum, Carpinus, Cerasus sylvestris amara, Pyrus, Euonimus, Prunus
domestica varietas A tua. Die 8. Hippophae Rhamnoides, Betula alba.
Die 12. lasminum fruticans & Ias. humile, Cotinus coriaria, Emerus
Ccesalpini, Sorbus sativus, Rhamnus alpinus, Rhamnus Frangula, Eleagnus
angustifolia, Cratcegus Aria. Die 15. Fraxinus ornus, Celtis australis,
Fagus castanea, Platanus orientalis, Ficus carica &c.
Hoc anno ver aduenerat ineunte martio, sed 24 die ejusdem mensis
irrepit subito frigus ingens, ob quod omnibus arboribus quae germinare,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>