Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Illustri ac Vere Celebri
Doctissimo nec non Experientissimo
D. D. Linnseo S. P. D. Petrus Ascanius
Med. in alm. Hafn. Cultor.
Dum per lustrum jam iter ad exteros paravi, circumstantiis sensim
obicem ponentibus, fama tua, Celeberrime Domine, multoties stimulum
addidit cupienti. Tu itaque jam in malam haud accipias partem, quod
hisce negotia tua ut ut gravissima interpellem. Lubenter namque a te
rescirem, Celeber. Domine, quaecunque in re medica per aestatem
proximam agentur inter Musas upsalienses, ut inde statuam, jam iter moliens,
tempore vero circumscriptus non adeo largo. Optarem quippe
qvam-plurimum, ut felicitas mihi contingeret vestras adeo inclytas invisendi
Musas, Botanices, Historiae nat. et Mineralogiae amore non nihil fascinatus.
Quod ad hanc enim adtinet satis illustrem orbi literato sese reddidit
Doctiss. Prof. Valerius.1
Calamum ut adriperem tua Celeber. Domine fecit humanitas,
studiumque peregrinis exhibitum, virtutes nemini nec mihi ignotae, qvamvis
Tibi ignoto. Ceterum memet qvam humillime Tibi commendo, fausta
quaevis Tibi adprecans. Salutat Te illustris Buchwaldus2 Noster
prope-diem scripturus.
Hafniae die xviij martii 1752.
Utanskrift:
Illustri Celeberrimo atque Doctissimo
D. Carolo Linnao
Medico Regio et Professori
in alma Upsaliensi.
Linn. Soc., Vol. I: 189—190.
1 Johan Gottschalk Wallerius, född 1709. professor i kemi, metallurgi
och farmaceutik vid universitetet i Upsala, död 1785.
1 Balthasar Johannes de Buchwald, född 1697, professor i medicin vid
universitetet i Köpenhamn, död 1763.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>