Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Quidquid sit certe Dalibardus fuit egregius compilator, in
quo non multos errores observo.
Certum est quod njethodus D. Sauvagesii sit nulla; video
etiam plantas Hortenses mixtas sylvestribus, observo species
plurimas bis enumeratas; interim pluribus in locis illustravit plantas
obscuras Magnolii, de quibus altum silentium apud alios; qua fide
sua nomina constituit et differentias specificas ego dicere nequeo,
qui plantas non vidi, veneror Authorem, qui tam multis pulchris
plantis me beavit.
Audivimus Le Monnier5 daturum Hortum Ducis Noalii, utinam
in proposito continuaret, quum dubium non sit, quin in eo
plurimos stirpes obscuros illustraret et species non determinatis [!]
genuinis suis notis distingueret.
Novam editionem Generum meorum ad prelum paravi, in
quo collegii[!] et locis suis inserui omnia mea nova genera6.
Loeflingius ante discessum in terras Mexicanas communicavit
novum genus Graminis Lygei, quod intra spatham profert multos
flosculos, quorum Gluma calycina uniflora bivalvis: sed duae
calyces insident eodem germini, quod abit in nucem bilocularem.
Museum Regis nostri adhuc sub prelo sudat; Reginae nostrae
conchilia quotidie depinguntur, sed non dum imprimi incepit
opus7.
In literis quaeso semper mihi dicas ut valeant optimi Jussiaei;
num tertius frater redierit vel quando redeat? num vivat D. La
serre et Domina Bassaport, quos meis verbis millies quaeso salutes8.
utinam velles proxima aestate pro me colligere specimina
Peucedani gallici Dalib. p. 87. n. 1. 2. 3. nec non seseli species
Dalib. p. 92. n. 1. 2. 3.
Tu valeas et feliciter Historiae naturalis abdita intres.
Dabam Upsaliae 1754 d. 10 januarii.
Utanskrift:
a Monsieur
Monsr. Agmen Doct. en meclic.
chés Mr Davignon fermier du
Roy. rue des capucines
Paris.
Sigill IV; rfldt lack.
Originalet tillhör Société Linnéenne i Bordeaux, som välvilligt lånat det
till Upsala Dec. 1907. Sällskapets archiviste-bibliothécaire Mr. F. Breignet liar
i Dec. 1914 benäget läst korrektur på detsamma.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>