- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
134

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Viro hujus sevi facile Doctissimo

D. D. Carol. Linnseo Reg. archiat: Eq: De stel: pol: &e.

S. pl. D.

Joan. Bapt. Aymeii, acad: Reg: scient.

Epistola tua1, Vir Doctis., me gravissime aegrotantem reperiit: parum
enim abfuit, quin e vivis sublatus fuerim, hodie vero vires reficiuntur et
paucis ab hinc diebus primam recuperavero jntegritatem.

Si scripserim Monerice stamina calyci esse jnserta, certe calami
lapsus; tubo ipsius corollae prope angulum divisionis laciniarum jnseruntur.
plantam nunc sub oculos habeo, et calycem quinquepartitum et calycem
hexaphillum jn eadem planta video.

jn gloriosa nectarium vidi, quod est jn erythronio, unde jdem
absolute genus.

jn horto parisino colitur Silphium fol: oppositis connatis
amplexi-caulibus. plantam multoties vidi et jpsius specimen pulcherimum servo,
vidi etiam plantam minime notam sed singularem, nempe atropam
repent: fol: ovato-oblongis, staminibus corol: fere aequantibus, haec planta
americana est, et certe visu digna, anceps haereo, num genus constituat,
jn eod. horto adsunt quoq. mirabilis tubo longissimo, Rhamnus
hispa-nicus Buxi fol: jus:, polemonium tubo clavato, calicibus multoties longiore,
Barleria solani fol: pium:, triopteris, clinopodium americ: melissae fol:
grave olentib: quae pulcherima est planta, cinchona, Bupariti hort:
ma-lab:, Lycii species duae peruvianae, Celastri species africana, et quam
plurimae aliae plantae rarae et minus notae.

Simiam caudatam barbatam cauda prehensili vere praeterito
examinabam. Nunc animalis descriptionem meam tunc consc[r]iptam lego,
certum est quod cauda 34 pollicum longa, e terra elevet, quidquid
capere optet. Sed falsum est quod jn pedibus anteriorib. digitos solum
’quatuor habeat. Digiti sunt quinque polex caeteris minor jntrorsum
parum a caeteris remotus stat, manuum ungues sunt rotundatae, at
pedum sunt fere subulatae.

Ustilago per preparationem seminis jn aqua calcis: clavus secalinus
et tritici carbunculus per culturam antevertuntur, remanet mihi publice
danda, Disertatio jam confecta de causis nigredinis ustilaginis et
carbunculi; quod si libeat, societati vestrae mittam, ut si digna videatur, jn actis

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0146.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free