Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Equiti Nobilissimo et Sapientissimo
D. D. Carolo Linnaao Archiatro Meritissimo
S. P. D.
Michael Barnades D. M.
Litteris tuis Faventissimis die 22 Dec. proxime elapsi conscriptis1
et ad meas manus datis per amicum D. Danielem Scheidenburg3
satisfacere nequivi in hunc usque diem quo Vxoris charissimse cum gravi
morbo colluctatae res per Dei gratiam in melius versae sunt. Magna
cum voluptate intellexi ad te pervenisse plantarum et Avium specimina
quse filiis Exc.mi Baronis de Hildebrand3 dederam ea spe vt Sueciam
transmissa, tibi aliquandiu communicarentur. Intellexi inquam ex quo
in litteris tuis legi Halcedinem mutam Bellonis å te visain fuisse apud
Charissimum B. Hallmann, cui dederam balsamo conditam vna cum
plantarum seminibus, quae si non germinarunt, abs dubio per aliquam
susceptam injuriam in itinere pessumdata fuere, cum omni cura Egomet
collegeram et ex servatis et consitis plantas enatas viderim. Vtinam quae
tibi supersunt et proximo vere terrae committere cogitas germinent ex
voto; ita de aliquibus judicium feres et suo tempore indigitare dignaberis.
Gratulor tibi de primo tomo Systematis Naturae ad finem perducto
tot Animantium speciebus et synonymis locupletato, nec non de
Löflin-giano opere tuae abs dubio vigilantiae fructu; quae ambo opera impatiens
exspecto donec sciam ad nos pervenisse. Vnum rogo Vir Humanissime.
Opusculum Wallerii de historice naturalis vsu medico editum Vpsaliae
17404, et alterum hocce titulo insignitum Koronzay de erroribus ex
ignorantia Botanices ortis. Hallce 1733 ° nobis desunt et apud vos
indubie venalia prostant. Cumque his indigeam in certos fines, nec sciam
qua alia via obtineri possint, audeo curae tuae rem committere, vt si
fieri possit, ea accipiam cum Löflingii posthumo opere et tui Systematis
priore tomo si jam e prelo exiit: paratus eorum conjuncta pretia ei
persolvere quem in hunc finem amice indicabis.
Jam ad Aves me converto quarum anxius mihi videris.
1. Ardea alba crista dependente. Ardea alba minor quae Italis
Gar-zetto Gesn. Aldrov. Will. et Marsit. Danub. Tom. V. Tab. V ic. opt.
Descr. Corpus album totum. Caput pennis duabus propendentibus
cristatum, quoque albis. Iris Lutea. Pupilla glauca. Rostrum et Pedes
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>