Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Habent et Lappones sua in patria aphrodisiaca nascentia, quamuis
eis nunquam vtantur. Steriles licet quidem prae omnibus reliquis
Europaeis sint Lappones (forte ob contemtum muriae) apud eos tamen sine
Gerere et Baccho non frigere Venerem vix adsererent ipsi.
Nonne tua mens, quod frigeat apud eos Venus, quia
steriles. Si est nonne potius
apud eos tamen sine Gerere et Baccho frigere Venerem vix negarent ipsi.
Cras vel die cf transmittam philyram. Respondeas quantocyus.
Vale. Dabam Lugd. 7. 8br- O
Utanskrift:
A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
å
by myn Hr Cliffort. Hartekamp.
Linn. Soc., Vol. I: 406—407.
Det i detta bref citerade stycket återfinnes i Flora Lapponica, s. 245.
100.
Fautori suo colendo
S. P.
loannes Barlsch.
Titubantis Botanicae sabuloso externi habitus fundamento superstructae
facilem lapsum haud admiror, cuius mentionem fecere, quas heri accepi,
Tuae mihi gratissimae litterae. An inter vilius scientiae cultores tot
bella intestina ducuntur, ac inter Botanices amatores? Verum quanta inde
solamina discipulis, socios habuisse artis Magistros. Haec, opinor, dissidia
vix superabunt secula seculorum. Sed teneas risum, Vir optime,
balbutientis Botanophili dum percipis vagitus. Iam fere senescens Pomona
claudere videtur mea vix satianda herbaria, quod illi facile permitto,
horrens quidquid infinitum spirat. Finitam quoque mox, credo, meam
qualemcunque quam adhibui Florae Tuae, operam, vtinam velles
transmittere vna cum perlecta hac, quam accipis philyram, reliquas, exspectat
vero hanc Typographus quantocyus. Si placeret, notabis et iubebis quo
commodissimo modo possent perlectae plagulae ad Te peruenire, dum
nescio qua ex caussa adeo fugis Lugdunum. Dni Sohlbergii1 nomine
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>