Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Fautori suo optimo
S. P.
i Ioannes Bartsch.
Doleo Te tot curis frustraneis excruciari, quas tamen iam diu
praeuidere potuisti omnes. Scripsi ego gesta e quibus Tu optime, quid
Tibi agendum sit, colligere poteris ipse. Interim venduntur iam tui
caracteres et D. Lawson cum D. Sohlbergio loquens valde mirabatur D.
Boerhaavium eosdem nondum accepisse, putabatque vix excusari posse,
quodsi Boerhaave eos videat, cum ipse nullum adhuc acceperit exemplar1.
Scribo haec Tibi absque omni dissimulatione. Spero interim quod
transmissa a Wishofio exemplaria vel iam acceperis vel propediem sis
obtenturus. D. Sohlberg2 haud delassatur suo labore, quem non dubito fore
accuratissimum, habebis indicem paratum, vbi corrigere et mutare poteris
pro lubitu: Dubia ei quaedam oborta sunt. 1. quodsi e. g. Graminis
nomen in tot §is, quid faciendum. 2. si synonyma eodem ac Tua gaudent
nomine, quid tum agendum. 3. Nomina Suecica et Lapponica addet.
A. et ea quae quandoque in obseruationibus siue texto ipso occurrent.
En igitur, non est, cur dubites tuum indicem fore perfectissimum.
Accepit D. Sohlberg a D. Winter litteras, in quibus D. Winter ipsi refert,
quod Boerhaavius iam pridem ipsi obtulerit Spartam Surinamensem, is
autem eam accipere noluit. Quaenam signa ex hisce? Quo me fata
ducant, sequar. Quodsi Tibi non videatur incongruum, ne dicas me
visitasse Te, cum Cramerus inquirit maxime, curiosus satis nec tamen sine ratione
sufficiente, is enim sponte sua ante meum discessum proponebat mihi,
vt cum illo Te visitarem, hinc ego nemini dixi, quod Te visitauerim. Et
praeterea id quoque D. Lawson et Gronouius forte aegre ferrent. Vale.
Dab. Lugd. Bat. die { J 8. 737. 7 Ian.
Iubeas proxime si velis vt Tibi transmittam Tuum exemplar Florae
Lapponicae3. Vale iterumque vale.
Laetor me non expertum fuisse Tuam indignationem ob illas
comoedias cum caracteribus.
Utanskrift:
A Monsieur
Monsieur Linnceus
Docteur en Medicine
d
by myn JRr Cliffort. Hartekamp.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>