- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
192

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Mirabar summopere elegantem Tuam obseruationem de Petiueriae
an dicam cultore vel destructore pediculo, quid vero de efficacia eiusdem
peculiari statuendum, ignorantia mea nihil habet, quod respondeat, cum
enim nec odor, nec sapor ullus, vnde ergo iudicabo, an color quid
doceat, nescio. Gogitaui tamen Boerhaauium confirmasse ex odore vel
foetore vulneris posse quandoque certo concludi de ingestis vulnerati;
ast dices id pendere ex mutatis humoribus, eum Tibi vero sit sermo de
carne ipsa odorem illum spirante; Vtinam igitur demonstratum sciam
partes vel fibras solidas, non vero humores infici; Id interim scio nullam
in partis [!] solidis dari putredinem, Ergo nec factorem putredinis. Sed
manum de Tabula. An vero planta eadem ingesta mutaret □ et
quomodo ratione coloris foetorisque scire vellem. An vnquam adsumpta
est ab homine? Laetabar nuperrime, cum audirem dicentem
Osterdyc-nium de Cassia arbore, vtinam coleretur, sed quod plus, vtinam
spectaretur a me, an dicam, in America. Verum ad nostra reuertamur

Q. 1. quonam loco Emendanda imprimi debeant, an post vel ante
Indicem 2.

Q. 2. Annon plura habeas, quae emendari debent3.

Q. 3. § 17. scripsisti: Synonyma excludantur et legantur, sed tota
§ excludi forte debet4.

§ 66. scripsisti y. pro procumbens, lege pubescens, Annon
est /S?5

(Q. annon § 98, debet Roeda-Winbaer, oe & ae poni?)6
§ 222 y. si deleatur ab, an tum sensus7.

§ 370. d. annon legitur apud Te Maregr. an hoc corrigendum? 8
§ 379. 3. annon linea prima in omnibus exemplaribus male
impressa sit, haereo. Et quid tum faciendum?9
Circa Tab. explicationes.

Tab. II F. 6. Nonne poni posset: Saxifragas antecedentis (n. 5)
varietas 1. pag. 13810.

Tab. III F. 3. Annon poni posset: Ranunculus pigmaeus,
antecedentis (n. 2) varietas etc.11

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0204.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free