Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
esse culmum, nec tamen eumdem articulatum, ergo male percepi
Tuam mentem, sic, vt concludam articulatum ex defin. Culmi generali
deleri debere. Verum, quid tum remanebit pro caractere Culmi?
2. Definit, missam de Polygam. aequali cum pace Tua remittam,
scripsisti: Vbi matrimonia plurima in eodem thalamo, omnes mares propriis
vxoribus adscripti; seu Flosculi Hermaph. omnes in commun
calice. Ergo et flosculi in radio sunt Hermaph., quia omnes’
Si hoc, Ergo non est Polygamiae species, (per defin. Tuam
de Polygamia in genere in Tab. Tuae pag. prima, post
diuisionem classium.) sed vera Tua Monogamia, (vid. ibidem).
Quoniam autem mutasti haec, oportet Te iam aliam ideam sub
nomine Monogamiae habere, quam ante hac, vtinam eadem excitetur
et in me.
De reliquis responsionibus admodum contentus sum summasque
Tibi pro iisdem reddo grates.
3. Quidnam intelligis Tu per diuersas formas, quae dant species; et per
diuersas constructas fructificationes, quae dant genera; Vt (F. B. §
157. 159) vt [!] sciam quid genus, quid speciem constituere debeat.
4. Ex eiusdem speciei semine quo modo diuersae produci possunt plantae
(F. B. § 158.)? An inde debeo et possum scire plantam propositam
esse variationem, et non constituere speciem?
5. Caulis simplex integer nudus, quo modo is differt a scapo? tum enim
quoque nihil habebit et sustinebit, quam fructificationem.
6. De duobus pistillis Ribesii incertus sum.
7. Morinam posueram male ad Diandr. Monogyn. FI. irreg. angiosp. cum
sit Gymnosp. ex Caract., dum fidem adhibui Tab. Tuae, et non
caracterem euolui, posthac me non fallet deceptrix illa Tabula, cuius
editio noua quam necessaria!! cum vel ipsa signa f et * sint
infidelia, dum alium sensum habent in Caract., alium in Tab.
Nieuhof itinerarium Chinense et Lobelium accepi pro vilissimo pretio,
singulum pro 1. floreno. Ex priori vidi, quod putent in India Occid.
non esse veram, sed spuriam Radicem Chinae, forte vero non.
Vale, die i>.
Linn. Soc,, Vol. I: 389.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>