Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
versus superiora incuruatae, vtrimque bisulcae, longo obliquae truncato
apice; quatuor subsequentes fere aequales erectae, tres infimae retroflexae
steriles planae. Germ. versus superiora inclinatum.
Cassia Americ. siliquis planisls. Pium. Tournef. 619. Quam
miserrime species inueniuntur, si a loco, vel a viribus constituantur.
Cassia fol. 4. parium, ouato-lanceolatis rectis, glandula e basi
petiolorum. H. Gliff. p. 159.7. Foetor Opii haud magnus.
Numerus parium foliorum valde variat14, eadem in planta,
plerumque nec tamen vbique in supremis petiolis minor numerus parium. 2.) An
per extima intelligis supremum par foliorum; in mea folia, quo plus apici
adpropinquant, eo sunt maiora. 3.) Petioli ad exortum stipulis subulatis
patulis erant instructi. Credidissem initio esse speciem primam H. Gliff.
ast («.) plurima foliorum paria me dubium reliquere; collegi enim, quod
vitra VIII. paria hic supponantur, cum numerata in reliquis vsque ad
numerum octonarium adscendat. (fi.) quod folia non linearia in mea sint.
Adhibetur planta ad Impetiginem a nigritis. Cetera alia vice.
Crescit copiosissime.
5. Rhexia. C. L. 95315.
Ex caract. genericis mihi contradicebat Per. ore quadridentato, paruo;
dum in mea quoad reliqua accuratissime conveniens tubus Per. in ore
autem aderant Lacin. 4., lanceolatae, aequales, patentes; (quae post
efflorescendam erectae et conuolutae cernuntur.) 2. Anth. quidem oblongae,
ast a filam. basi sua declinatae, post surgentes recta; color alternis flauus,
alternis subruber.
Reliqua ex Car. gener, exactissime respondent.
Calix in mea pilis stellatis hispidus erat16.
Plukenet fig. citatam, t. 428. euoluere non possum, quia meum
Exemplar tantum 328. continet. Ea, quae tab. 173,i depingitur, fructus
quodammodo repraesentat, ast folia haud conveniunt.
In Horto Cliffort. eam non reperi, quodsi eam non habeat,17 hic
in maxima abundantia occurrit.
6. Eryngium. C. L. 199.
Quantum ad car. genericos, in mea Perianth. proprium erat
mono-phyllum quinquepartitum. Germ. in Car. dicitur sub Perianth. proprio,
quaeritur [?] annon id superfluum, cum iam in Cal. descriptione dicatur,
quod Germini insideat. Tournef. vocat capitulum, in mea potius spica.
? Eryng. minus palustre odoratum. Tournef. 327.
Eryngium latifolium, planum, caule ex viridi pallescente, flore albo.
Tournef. 327.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>