Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Lobelia caule erecto, fol. ouato-lanceolatis crenatis, floribus
lateralibus. H. Gliff. p. 426,225.
Crenata vero vix, sed margo vterque quasi punctis albis prominens.
Flos tamen non caeruleus, ast purpurascens, vnde si adfuissent cordata
folia et corymbus terminatrix, dixissem speciem H. Gliff. 3tiam. Color
autem [?] floris parum apud me valet, si errauerim, haud magnus erit error.
Stigma mire vuluam repraesentabat, vtrimque barbatam.
Lactescit valde, non tamen saporis adeo acris, licet non multum
gustare voluerim, gnarus eam non pertinere ad semiflosculosos
lactescentes Tournef.
More Surinamensi altissima eleuat caput suum planta, sed et cito
deprimitur.
In deserto in aquis crescit laetissime.
Feuillei Rapuntium nondum inueni.
Varia in ea notaui. Habes flores.
16. Amaryllis. G. L. 289.
Amaryllis spatha multiflora, genitalibus declinatis, corollis
campanu-latis aequalibus. H. Gliff. 135,2.
Licet non sine haesitatione, nam quomodo Cor. aequalem et
inaequalem distinguas, me fugit, si petala intelligas, interiora tria latitudine
sua discrepant ab exterioribus, tum esset species tertia26.
Crescit ad vias publicas hinc inde. Flores 3. rubri.
17. Spigelia. G. L. 903.
Cal. bene.
Cor. bene.
Stam. Filam. V. filiformia erecta, tubo corollae adnata conniuentia
parum. Anth. paruae, erectae. Ad Filam. exortum quinque eminentiae
fere claudentes, ad minimum angustantes tubum.
Pist. Stilus solus si consideretur, non longitudine aequat Tubum.
Stigma in mea pyramidatum vel conicum.
Per. optime innascuntur peculiari corpori transuersim in fundo Cal.
posito.
Receptacula admodum curiosa, in singulo globulo peculiare
corpusculum quinque laterum e tenui obliqua basi enascens27.
Vtinam potuissem euoluere Plumierum, dicerem certo, an sit eius
Arapabaca. Saltem ad aliam fructificationem hanc plantam referre iure
haud potui.
Transmisi Tibi specimen, iudices ipse.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>