Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
prorsus pertinent [!], ergo ad suum genus committenda est Planta, meumque
nomen delendum, quod tui juris omnino est, sed ego minimus inter
botanicos botanicam Apoteosim minime promaereor. Psoraleae vero
Palestinas, et Betonicae Barellio: 340: quarum tibi jam misi semina, et denuo,
si jubes, vir praestantissime, eä demittam, tuam expecto sententiam, ut
admonear, si sint, ut autumo, genuinae Plantarum speties, vel tantum
varietates.
Legi, et perlegi Characterem Dalechampiae perbelle exaratum, in quo
Linneana doctrina quam maxime relucet, et gaudeo summopere, quod
omnia Dalechampiae delegata semina expectationem, votaque mea adim.
pleverunt; idem spero de Seminibus Trichosanthis Anguinae, quae ad te
tribus ab hinc hebdomadis allegavi. Nunc ad Vermes testacea, quae
spectant, breviter non nulla tibi communicabo. Tuus Argonauta
Cymbium, cujus Iconem exibet Gualterius2 Tab: 12: D. ad Testacea
poly-talamia, ni fallor, pertinet. Ego certe in sedimento maris Erythraei
inveni testacea adamussim figuram Gvalterii, referentia, et primo intuitu
illius minima cymbia esse judicavi; sed dubito, Gvalterium ipsum,
qui horum vermium unum tantum vel duo vidit, externa facie deceptum
fuisse; de hac re suspicatus internam exploravi structuram, et plane
cognovi, testaceum, de quo est sermo, polythalamium esse, valde depressum,
et Siphone laterali donatum, quod ego Nautilum Arpam vocavi; ergo vel
ab Argonautis delendum hoc testaceum, si illud Gvalterii, ut opinor, vel
inter Nautilorum novam elegantissimam spetiem est ennumerandum.
Exemplar litteris non est committendum, namque nimis fragile, sed Icones
hic habebis.
Cymbium Gvalt: Tab: 11: A. B. et Tab. 12: D: A. unam eandemque esse
spetiem Argonautae primae non dubito, sed Cymbium Gvalt: Tab. 12 B. C.
alteram esse Argonautae spetiem facile crederem, interna enim, et externa
structura ab illo valde difert, sed ego haec omnia aequissimo sapientissimoque
juditio tanti Viri submitto; Alteras forte haberem Nautillorum speties in
sedimentis indicis lectas, sed de hac re forte alias, nimius enim nunc
essem. Vale diu felix, vir amplissime in aumentum semper
Naturalis Historiae, mihique magni tui nominis obsequentissimo fave, atque
iterum Vale.
Dabam Bononiae ex Museolo meo Sexto Cal: Maji An: 1771.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>