Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Viro Eximio
D. D. Aequiti a Linneé Botanicorum Principi
S. P. D.
Ferdinandus Bassi.
Ecce Crassulae PortuUacari* Flores, quos tibi viro longe clarissimo
offero. Arcta est olla, in qua colitur Planta, quamvis illa Planta tres et
amplius parisienses pedes obtineat; In Hijeme nunquam, vel pene
nunquam est irrigata; apud nos vivit in Frigidario per totam Hijemem, exinde
sensim sub dio a mense Majo usque ad initium mensis Octobris. Revera
minime ad Crassulae spetiem pertinet planta nostra, namque non ad
pen-tandriam pentagyniam, sed ad pentandriam monogyniam spectat,
quantum novi in hisce minimis floribus, sed Fructus nunquam vidi, decidunt
enim Flores e Planta more Capensium nonnullarum; Ergo ad quintam
classem nostra Planta certe est enumeranda, novum genus promereretur.
Si unquam haberes proximo autumno Loeflingiae hispanicae, Fagoniae
hispanicae, et arabicae, Tribuli maximi, et Lanuginosi, nec non Sycios
Laciniati Semina, erunt certe mihi pergrata.
Quam primum ibo ad Balnea porretana, ut videam, num dextera
Manus mea motum obtineat usu Balneorum, in reliquis adhuc vivo.
Vale vir celeberime, mihique magni tui nominis obsequentissimo fave.
Dabam Bononiae Idibus Maji An: 1772.
Utanskrift:
Amplissimo Sapientissimoque Viro
D. D. Aequiti Carolo a Linné
Upsaliam.
Linn. Soc., Vol. I: 449—450.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>