Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
*
160.
Nobilissimo & Celeberrimo
D° Car. van Linné
Equiti de Stella Polari, Regis Suecise
Medico Primario &c &c &c
Salutem & omnia fausta
humillimus servus
Job Baster.
Binas vestras humanissimas litteras justo tempore accepi, et maxime
gaudeo missas molluscorum species, Vobis fuisse gratas.
Negotia quaedam domestica, et adversa valetudo, Augusto &
Septembri mense, me impedierunt Salicornise Stamina rite examinare, quod
tamen hac aestate certo facere in animo est; nam sexto opusculo, nomini
vestro inscripto, unicum hoc tantum caput deest, ut praelo submittam.
Sculptor Tab. V, VII, XI, XII, XIII, tantum absolvit, quas cum
explicatione hic Vobis mitto, Tabulas VI, VIII, IX, X, mittam quam primum
absolutae erunt, quod ante mensem Septemb. se certo facturum promisit.
Ex explicatione leviter videre potes, quae animalia describo. Ante finem
hujus anni quintum et sextum opusculum rite impressum, et coloratis
tabulis, tibi mittere spero.
Vale, Vir omnium dignissime, et Vale in multos annos ac me
devotissimum nominis tui cultorem semper amare velis.
Zirizaese in Zeelandia
Jdibus junii 1769 [o: 1764?].
Linn. Soc., Vol. I: 478—479.
161.
Nobilissimo & Celeberrimo Domino
CAROLO de LINNÉE
Equiti de Stella Polari, Regis Medico Primario
&c, &c, &c.
S. P. D.
Humillimus Servus
Job Baster.
Elapsis circiter duobus aut tribus mensibus Tabulas quasdam
opusculis meis inserendas, ad Vos mittere placuit; quas jam sequitur
Florentis plantae Salicorniae delineatio et brevis descriptio.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023
(aronsson)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0260.html