Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Vir Illustris
atque Generosissime,
Ex quo tempore physicae atque historiae naturali operam dedi, libros
Tuos, e quibus universa Europa veram historiae naturalis cognitionem
hausit, diligentissime rimatus sum, quam ob rem Te quem ad modum
praeceptorem meum non solum maximi facio, sed nomen Tuum omni,
qua par est, observantia colo atque amo. Cupiditas vero Te videndi,
audiendi, Tibi pro eo, quod in hac doctrina scio, gratias agendi Tibique
me probandi atque ea Te doctore addiscendi, quae ipse nec summo studio
discere potui, in dies magis magisque aucta est.
Veni itaque e Germania Petropolim vocatus a S. R. Buschingio ad
scholam Petrinam, eo potissimum consilio, ut possim aliquando
occasionem eo facilius inuenire ad Te veniendi. Jam cum per duos annos
hic docui physicam, historiam naturalem ac mathesim videor mihi eam
pecuniam conquisiuisse, qua possim unum saltem annum Upsaliae degere.
Quam ob rem neglectis iis, quae mihi hic atque in patria a
fautoribus oblata sunt, beneficiis, constitui Deo volente post tres aut IV.
hebdomades hinc in Sueciam abire. Deesse vero mihi nolui, quin Tuo me fauori
ante aduentum commendem etiam atque etiam, Teque rogem, ut aditus
ad Te mihi pateat, quem nec viro peregrino, qui Te audiendi caussa
aduenit, quae est humanitas Tua, soles negare.
Nolo Tibi offerre litteras commendatitias a viris doctis, confidens
fore, ut eum non negligas, qui summo Tui & historiae naturalis amore
incitatus fauorem Tuum implorat.
Persuasum Tibi habeas, Vir Illustris, me summo studio operam esse
daturum, ut Tuo me fauore dignum reddam. Quodsi mihi continget,
non solum maximi me voti damnatum censebo, sed per totam vitam
meam Te grato animo colam atque obseruem.
Faxit Deus, ut ad seros usque annos in emolumentum litterarum,
honorem patriae, immo totius Europae felix ac incolumis viuas!
Faxit Deus, ut faveas
Illustris nominis Tui
cultori obseruantissimo
Iohanni Beckmanno
Petropoli Hannouerano
A. 1. Jul. 1765.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>