Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
remigem talem, qualem apud Te in prsedio, ni fallor, vidi, quae habet
18. ocellos pulcerrimos. Longitudo eius spectantes in admirationem
traducit, cum avis ipsa ingentis haud dubie erit magnitudinis. Frustra
ubique hanc avem inquisivi, nihil nisi figuram hujus pennae inveni
apud Olearium10 in Museo Gottorpiano Tab. 14. Fig 4. qui vero auctor
ne unum quidem verbum de ave protulit. Rogo Te vehementer, &
rogat etiam Testorpius, ut me quae sit avis doceas.
Mirum mihi visum est frustum Matris perlarum, in quo erant
pho-lades, quem ad modum in lapidibus esse solent. Ergo non lapides modo,
sed testas adeo concharum possunt intrare, nec sunt ergo semper in
altitudine superficiei aquae.
Nuper Anglus quidam in diario Anglicano, quod inscribitur
Gentlemans Magazine11, figuram dedit & descriptionem echini cuiusdam
petri-ficati, cui adhaerent etiam nunc spinae tales, quales Lapides judaici sunt,
ita ut nullum iam dubium esse videatur, quili isti lapides revera sint
spinae echini, qui secundum figuram ad similitudinem echini mammillaris
quam maxime accedit.
Alius vir mihi ignotus docuit nuper, animalcula ista in aceto esse
vere larvas muscarum minimarum, quae in cellis vinariis frequentes esse
dicuntur.
Squali vivipari sunt; at vidi squalum, qui Tibi Achantias vocatur
cui e medio corpore inter pinnas pectorales dependet vesica ovalis, tenuis,
pellucida, ponderosa, arcte repleta materia luteä, palpabili. Funiculus,
quo haec vesica corpori connexa est, est longitudine unius pollicis. Est
certe piscis, quem vidi, Squal. Achantias, nam omnis Artedi descriptio
p. 102. convenit. Quae vero diversa sunt, haec sunt tantummodo:
piscis mei rostrum non est pellucidum; dentes nullos habet; foramina
subtilissima inter oculos non vidi, corpus illud oblongum, quod in pinnis
pectoralibus observavit Artedi, non perfecte adest, sed eius rudimentum
adesse videtur. Num forte Squalus meus, de quo loquor, iuvenis est?
Longitudo quidem huius piscis est 8 pollic. longitudo vesicae 2*/4 pollic.
diameter vesicae, ubi maxima 1. pollicis. Grato animo agnoscam, Vir
illustris, si me, quid sibi velit haec vesica, vel uno verbo docere velis.
Non nescis Kraschennikovium historiam Kamtschatiae russiae
contexuisse. Iam habemus interpretationem Germanicam ’2. Verum nihil novi
ibi inveni, nisi quod Harengi per autumnum in lacubus pariunt, unde
postea in mare redeunt.
Illustri Michaeli13 Goettingensi vehementer placuit argumentum
botanicum a Te in dissertatione Karamischevi prolatum, quia illud confirmat
sententiam quam de Paradisi situ ex argumentis pbilologicis proposuit
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>