Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Misi etiam tunc exemplaria quaedam Trichuridum Roedereri, de
quibus sententiam Tuam scire aveo.
Nuper a discipulo quondam meo exemplaria nonnulla Sorbi hybridae,
quae circa Gotham legerat, accepi, quod propterea scribo, quia dubito,
quin iam alius hanc arborem in Germania invenerit. Mirum videtur,
quod arbor haec hybrida citius floret & in semen maturescit, quam
parentes, a quibus ortum traxit, nimirum Sorbus aucuparia & Grataegus aria.
Denique favori Tuo gratioso, quo me olim discipulum praesentem
dignatus es, in posterum etiam atque etiam commendo.
Illustris nominis Tui
cultor
Göttingae Johannes Beckmann.
die 12. Octob. 69.
Linn. Soc., Vol. I: 499—500.
1 Erik Laxman (se Afd. I: D. 2, s. 321, not 8), Sibirische Briefe (Gött.
& Gotha 1769).
174.
Vir perillustris,
Fautor atque Praeceptor
omni pietate colende,
Qua me laetitia epistola Tua, scripta d. 1. Octob. 1769. adfecerit,
ea tanta fuit, quantam verbis declarare nequeo1. Renouavit ea in
memoriam iucundissimos vitae meae dies, in quibus Te Doctore & Fautore
praesenti frui licebat. Renouauit ea & auxit gratias, quas Tibi per totam
vitam meam pro tot & tantis beneficiis habebo. At, ne vlla laetitia
prorsus absoluta sit, quae est sors humana, dolui quam maxime, quod,
nescio quo fato infelici, penultimam epistolam, qua me ornare voluisti,
non accepi. Da mihi hoc, ut sciam, num forte eam alia epistola
incluseris aut cuidam miseris mihi tradendam, vt istum homuncionem nouerim,
qui illum mihi honorem praeripuit.
Iam Tibi dissertationem iuuenis, qui Botanicam, Biitnero doctore,
magno studio coluit, mitto, quam vt gratioso vultu accipias, auctoris
ipsius verbis rogo2. Ridebis haud dubie absonam Butneri observationem
de mutatis Fungorum seminibus in insecta. Scilicet Biitnerus zoologia
non erat imbutus.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>