Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Petrus Castellus sit Auctor eius3. Quod Tournefortius iam subolfecisse
videtur, in Explicat. Nom. Script. R. H. Institutionibus praemissa;
rationem licet non addat. Hanc accipe sequentem. Lege attentus Typographi
Praefationem et collige ex ipsa Characteres majores, inveniesque Ego
Petrus Castellus in gratiam Tobias Aldini scripsi cuncta, quae verba
sane clarissime Auctorem produnt. Puto itaque Cardinalis Farnesii olim
Medicum, Chemicum et Horti Praefectum Tobiam Aldinum, Chemiae plus
invigilasse, quam Botanicae; hincque Spartam publicandi Hortum ab
Emi-nentiss. Cardinali sibi demandatam, clam detulisse Amico suo Petro
Castello, qui strenue Amici munere quidem defunctus, in eo tamen contra
amicitiae peccavit leges, quod tecto licet modo Amici sui publicaverit
infirmitatem.
Sed quorsum excurrit Calamus; restat tantum ut a Te rogem an
non apud Vos haberi possit Magni Brommelii Archiatri quondam Regii et
Amici mei antiqui et integerrimi Lithographia Svecana, cuius olim primam
mecum communicavit partiunculam; et quid denique novi jam a Te
ex-pectanduin habeamus, ac an Philosophia Botanica Tua quondam promissa,
brevi lucem visura sit. Vale, Vir nobilissime et me ama. dabam Gedani
a. 1739. d. 23 Decembr.
P. S. Quidam qui Holmise per aliquot vixit annos mihi retulit,
ibidem in foro hyemali tempore Aves in prodigiosa quantitate venum
exponi nigras Cornicibus aliquomodo similes, sed minores, esculentas et
sapidas, quse ex Fionia eo deferuntur. Scire aveo, quaenam istae sint
aves: an Monedulae? an alia species Corvini generis? Tu mihi
scrupulum eximes; et si ab Ornithologis hactenus non observata, mihi eius
vivis coloribus exhibebis adumbratam figuram. Vale.
Linn. Soc., Vol. II: 157—158.
1 I universitetets i Leiden Album studiosorum finnes under den 5 Okt.
1739 inskrifven: Johannes Henricds Breynids Gedanensis. 23, J.
2 Ovidio Montalbano, född 1601, professor vid universitetet i Bologna,
död 1671. Han begagnade sig af pseudonymen Jo. Ant. Bumaldos. Linné
tar hänsyn till upplysningen i sin Bibliotheca botanica 1751.
3 Titeln på detta arbete är: Exactissima descriptio rariorvm
qvarvn-dam plantarvm, quce continentur Ronue in Horto Farnesiano: T om a Aldino
Cesenate avctore (Romae 1625). Författare torde nog Pietro Casteu-i vara
enligt boktryckarens företal, såsom Breyne just påvisar. Pritzel har också
denna mening. Castelli var född omkring 1575, professor i botanik i Rom,
grundare af botaniska trädgården i Messina, död 1656. Linné upptar boken
under Aldinus i Bibi. bot. 1751.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>