Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
tantum descripta, Historiam Naturalem suscepi; quå a mineris ad
vegetabilia, & inde ad animalia progredior, illas nova quidem methodo digessi,
quae in opere etiam imprimitur; sed vegetabile & animale regnum vestro
tota fere disposita sunt. Characteresque, ubi vel novae, vel imperfecte
tantum antea traditae, more Linneano recitantur; cum synonimis ex Spec.
plan. H. Cii. flor. Zey.a & Lap.a flo.a virg. Sloanei; Pet.1 Pium.1 Pluch.1
Burm.1 Catesb.1 FI. M.° et paucis aliis: haec latine conscripta sunt; sed
usus medici atque Mechanici cum Cultura & aliis variis, anglice
impertiuntur; ita ut nostratibus etiam inserviet. impossib[il]e tamen est, ut ante
mensem febru. insequentis anni publice prodeat; et proxima
opportunitate sequenti, tibi exemplaria aliquot remittam; unum, si decet, societati
Regiae Upsaliensi. Plantas quidem multas Jamaicenses, ut et pisces etc.,
quamvis non optime praeparatas, habeo; et nonnullas libenter tibi, data
occasione, remittam; nam Museum nullum conficio; Hispaniam forte,
Hiberniam patriam, vel alterutram Indiam, adhuc perlustraturus.
Species Piant, anno 1753 Holmiä, ut et Nova Genera anno praeterito
impressa, cum omnibus aliis Illust. Lin. operibus quae adhuc in Angliam
importata sunt, habeo; Sed Museum Adolphi Fred. hic nundum
innotescit, nam Bibliopolae nostrae, Sordidissimae quidem, vix tanti librum
important donec mandatur. Puta tamen, omnia quae vestri sunt, non solum
mihi, Lin. Admiratori, sed omnibus Anglise eruditis, paucis invidiosis
im-meritisque exceptis, gratissima fore.
Quod ad figuras pertinet, satis quidem est, quod Ehretii sunt fere
omnes; qui sub oculis propriis et ad vivum omnia explevit; qualescunque
quidem figuras bene delineat; et cum plantis fere omnibus in Anglia, vel
sponte nascentibus vel importatis, methodoque vestro, admodum familiaris
Nuper publice dedit figuram Beureriae — qu* Frutex corni foliis
conjugatis &c. Cat. j. t. 46. Sed an satis recte florem olim inaccurate
inspiciens, dubito, quidquid vero accurate examinanti occurrit, quam primum
indicavero. Si quid de Balsamo, vel Gort. peruviano scribit Loeflingius
queso impertias; nam adhuc mihi in dubio est, an non haec sit Xylopicri
species, cujus fructus ut et cortex tam blanda amaritate donatus est.
Permutationibus aliquot queso condonas; Spigeliam sub nomine
An-thelmentiae, tanta gaudet virtute, descripsi; Volkamferiamj ad Clerodend.
ama-navi; Tamarindum, si licuit, lubenter ad Diadelphias, pertulerim;
Bauhi-niam, Hymenaeam, Samidam, & Bombacem cum aliis ad proprias classes
redegi; et Hirtellam ad Antidesm., inaccurate, retuli; quamvis distincte
inter triandrias collocata sit; plurimas imperfectas characteres absolvi, &
plus, LXX, novas addidi.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>