- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
369

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

nosco, apud nominatos autem viros omnia pro me, sub involucro et
Addresse ad me, deponenda erunt munuscula.

Dissertationes Upsalienses de Astaco, de Sceptro Garolino, de
itinerum intra patriam necessitate elc. gratissimae mihi certe erunt.

D. Heisteri scripta ä me desiderata hic accipe, si plura s. alia
desiderabis, ad nutum jussus transmittam.

Catalogum omnium meorum scriptorum videbis in T. I et II
Magnalium Dei in locis subterraneis.

Epistola mea de plantis quibusdam Hercynicae sylvae, quae inter
itinerarias est LXXXVlta, quaeque sub prelo sudat, mox cum reliquis
epistolis itinerariis, ad numerum centenarium extensis, iter ad Te Upsaliam
parabit.

Reliquum, si res Tuae id permittunt, citius rescribas rogo et petita
Svecica et Lapponica addas, munera omnium mihi gratissima! Vale et
amore ac favore Tuo prosequi perge

Tibi deditissimum.

scrib.

Wolffenbiittelae
d. 4 Maji 1742.

Linn. Soc., Vol. II: 223-224.

237.

Praenobilissimo atque Doctissimo Domino
Carolo LINNACO

S. pl. d.

Briickmannus. D

Responsoriae Tuae, nunquam non mihi exoptatissimae, ad literas
meas de die IV. Maji a. c. cum fasciculo dissertationum Heisterianarum
ä me desideratarum transmissas, diu ä me desiderantur; si dignaberis,
rogo, rescribas proxime. Sub involucro hujus epistolae invenies partem
primam (reliquae tres, quae nondum prelum typographicum subierunt,
suo tempore quoque insequentur) catalogi bibliothecae nitidissimae ac
pretiosissimae, quam beat: Dom: D. Burckarti1, Ducum Brunsv: et Luneb:
archiater, magnis sumtibus dum in vivis fuit comparavit sedulo, nunc
publice ab haeredibus auctionis ritu distribuendam. Invenies et videbis
in hac librorum nota opera perplura certe, in aliis bibliothecis perraro

Linnés brefväxling. Afd. II: 1.

24

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0381.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free