- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
380

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

rario dignari velles. Excepi maxima cum aestumatione dubia ea, quae
contra ornitbologiam habes, eaque ita explicare tentatus sum: Pelecanus
120 et 122 differunt gula et macula insigni ante femora albis. Putarem
hos esse diversos, carbo enim satis frequens, é contra phalacrocorax una
cum cristato Rev. Dno Ström nequaquam visus, fama autem tantum
modo notus. Phalacrocoracem et cristatum possideo, quos Tibi offerrem,
si occasio sese ostenderet.

Pelee. 120 et 121 forsan variatio sexus? vix setatis, hujus enim
notam pono in pectore cinerascente vel nigro. Skuam 125 et 126 quod
attinet, certior sum de earum differentia specifica, nam Ferose satis
frequens est 125 et saepius vidi plura ejus specimina, variis temporibus
Hafniam missa, nunquam vero Skua 126 visa fuit antequam per amicum
Dn. Hansen é Cimbria, ut avis Cimbris ignota, innotuit. Viva capiebatur
manibus itinere quasi fessa. Praedium ubi capiebatur ad mare
germa-nicum jacet, hinc puto eam forte ex Anglia advenam fuisse. Character
distinctivus hujus, magnitudinem si exceperis, difficillime determinabatur.

Colymbus arcticus et torquatus magnitudine corporis et dorso rostri
arcuato conveniunt, setatis vix differentiae, potius varietates sexus, nisi
foeminam ab omnibus mihi visis differentem describeret Fauna Svecica.
Colymbi 129—132 dorso rostri recto conveniunt, ex his Imber nunquam
in Dania vel ad insulam Christiansöe visus fuit, sed et é Feroa et é
Norvegia aliquoties missus; nec ubique in Norvegia obvius, sed maxime
in parte boreali, ubi tamen haud frequens est. Magnitudine arcticum et
torquatum superat: Hi omnibus vero minores sunt. Lumme avis arctica
frequentissima, ad Hafniam semel tempore hiemali occisa; ad insulam
Christiansöe nunquam visa (: nec arcticus, torquatus et Immer). Ibi
verö frequens satis occurrit Stellatus, circa insulam nostram quoque
interdum obvius. Forsan aetate hic differt å Lumme qui, aetate magis
provecta, plagam forte amet septentrionalem et sic nostra deserat littora?
Borealem heic unica vice occisum, ob vestigia rufi coloris in prona colli
parte varietatem habeo Colymbi Lumme. Certiora heic forent optanda,
antequam rite determinarentur species. Si quem horum colymborum
possidere cupias, operam dabo eum acquirere. Appendicem ornithologise
simul offero. Nuperrime é Groenlandia mittebatur colymbi grylle varietas,
tota alba exceptis marginibus alarum nigris.

Omnia Tibi cum Comite oblata Insecta e littoribus Africanis
Hispaniam spectantibus allata fuisse perhibuit vir quidam nobilis, qui ipse circa
ista littora eis fuit donatus, interim feré omnia vidi huc transmissa etiam
ex America. Acarus solus patriam agnoscebat insulam Christiansöe.
Ex meis collectionibus pauca specimina heic offero, plura, quae in duplo

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0392.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free