- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
387

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Jamaicam intra breve tempus accipio, unde recognoscam, quae forte ibi
antea delineata sunt insecta. Te annuente, Vir Generose! descriptiones
et icones aliquot Concharum insectorumve Societati Reg. Scient. Upsal.
offerre aggrediar1. Observavi, sed nimis sero, missis nempe jam proximis
literis, Patellam fissam descriptam esse in Syst. Nat.; sed, ni fallor,
vertex in specimine misso, cujus plura non possideo, haud erat perforatus,
ut adeö eam inter vertice perforatas non quaererem. Falconem sub
nomine argentati vel cani a me descriptum inveni inter Frisch. av. tab. 79.
Anatem penelopem fronte alba mihi de Cimbria promisit amicorum
quidam, ut adeö tunc certius de meis in Ornithol. Bor. sub hoc nomine
descriptis anatibus judicare qveam. Sine dubio restat heic in museo
specimen anatis, quam Penelopem dixi, absque macula frontali, ita ut
hanc, si jusseris et occasio adest, transmitterem. Aves quarum
descriptiones in proximis dedi literis in museo sunt Dni Fleischeri, qui eas vere
appropinquante Dno Pennant, ut aeri incidantur, mittit; nec in duplo
sunt specimina, ideoque minus accurate mentem forte in pristinis literis
explicavi, siquidem ex literis Consulis Danici cognosco, Te harum exuvias
farctas exspectasse. Jam accepi de America Curculionem anchorago cum
definitione tua optime congruentem, in multis quoque convenit cum meis
Curculionibus antea descriptis sub no. 5 et 6, sed differt ab his Curculio
anchorago femoribus dentatis atque elytris punctis excavatis flavoque
striatis nigris, apice quoque elytrorum truncato. In meis autem elytra
sunt coloris castanei, laevia excepta stria unica ad suturam elytrorum,
femora quoque sunt mutica; alteri rostrum est apice dilatatum ut in C.
anchor:, elytra quoque huic sunt in caudam quasi producta, oculi et
regio thoracis circa caput rubent. Alteri rostrum est subulatum
elytro-rumque apices bidentati, oculi nigri, sed regio thoracis juxta caput rubet.
Antennis discedunt omnes ä reliquis curculionibus, utrum sint species
distinctae vel varietates sexus? Si sunt varietates, attentionem tamen
merentur, nam vidi de singulis duo specimina, invicem quoad omnia
perfecte convenientia. Dari pleuronecten hypoglossum oculis sinistris refert
Rev. Dnus. Ström Söndmöer I. p. 300. Piscem nuperrime vidi
Islan-dicum longitud. circiter 2 ulnar. latitud, circiter ’/2 uln. corpore
admodum compresso, pinna ventrali nulla, quantum ex inspectione momentanea
judicare licebat. Ni fallor est Lepturus Artedi sed cauda est pinnata.
Inter collectanea est Societatis scientiarum una cum Onisco pedibus 6.
ideoque sub nomine pediculi mihi ab Islando monstrabatur, qui tamen
eum in humidis terrae habitare referebat. Foemina hujus ovario erat
instructa.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0399.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free