Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
tanta harum avium erat copia ut littus omne iis abundaret. Eam ita
descripsi: Charadrius supra albo nigroque varia, subtus candida,
rectricibus intermediis longioribus, linea å rostro ad oculos fusca. Magnitudo
alaudas, celerrime currens minus timida. Habui vel 20 exemplaria in
quibus omnibus ne minimum digiti postici erat vestigium. Eam nec
in Tuo nec Brissonii systematibus invenio descriptam. Tectrices inaequales
cinerascentes marginibus apiceque albis. Prolixam dare descriptionem
vetat angustum spatium. Rostrum pedesque erant nigricantes. Habeo
etiam novam speciem canceris, licet minutissimam tamen ob spinas
frontalem et ani singularem. Ghrysomelam legi polygoni similem sed thorax
utrinque valido armatur dente et nonnulla alia, quae alia occasione vel
in natura vel descripta, ut occasio fert, Tibi offeram. Hac occasione
nonnulla de erroribus in ornithologia mea commissis addam, meliora
edoctus. Strix N° 17 irides oculorum habet luteas, Strix 18 irides habet
avellaneo-nigras, ideoque ultima debet esse Aluco. Anas 72-74. non est
penelope, nescio an sit nova, marem et foeminam ante meum abitum
dedi amicis, ut per Consulem Koustrup Tibi mitterent, nescio an
advenerint; illis sequebatur falco orn: bor: 15. Penelopen postea vidi in
Cimbria. Catharactam Cepphum iterum occidit quidam in campis
Cim-briae, ubi tranquilla admodum circumambulabat licet sclopetum 3 frustra
displosit venator. Recentem habui et inveni in ventriculo et omnibus
visceribus ingentem copiam Scarabaei stercorarii. Mas erat. Magnitudo
erat eadem cum nostra in ornitholog. descripta, sed color variabat ita,
ut haec coloris erat fere cuculi canori, hinc definitio ita erit mutanda.
Cepphus corpore undulato, ala notha nigra maculis albidis. Capiebatur
initio 7bris. Colymbi (arctici orn: bor: 133.) pullum Hafniae habui ex
Bornholmia, differebat k descriptione gutture et colli parte prona albis
nigro punctatis. Scolopax falcinellus (orn: bor: 167) est varietas Tringae
alpinae, rostrum in omnibus erat paulo decurvatum. Frequens avis ad
littora maris germanici. Tringae squatarolae duplex datur varietas, utrum
sexus? Altera similis est Charadrio apricario, altera Charadrio pluviali,
ut easdem diceret, qui digitum posticum minutissimum non observaret.
Conveniunt varietates Corpore fusco albo luleove maculato rostri apice
crassiore, ala notha (sub alis) r.igra. Ad littora maris German: degunt
et ob similitudinem cum Charadriis jam dictis Strand Hieiler dicuntur.
Volitant gregatim. Charadrius Alexandrinus nidos construit in insula
maris germanici Langlebierge dicta. Jam Leydae collectionem Avium etc.
Universitatis proprio marte perlustrare est animus, et ubi collectiones
desunt perlustrandae, Hagam adeo, inde Angliam peto. Si heic vel alibi
Tibi ullum praestare possem officium, honorem semper habeam. Literae
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>