Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
est atra, plura si inveniam ejusdem momenti, virum tamen excusem
diligentem & sciendi avidum.
Adest jam apud Vos mihi amicissimus Vir Consiliarius Status Dan:
DD: Kofoed Ancher4 qui munere Professoris Juris fungitur multoque
honore nostram Universitatem decoravit. Ob manuscriptos codd: praesertim
historiae danicae Sveciam adiit ibique aliquo morabitur tempore. Ille est
qui hasce literas secum portat. Venerabundi Edwardi magni Angliae
ornithologi effigie gypsea decoratur bibliotheca Theatro Naturce addita,
magnum mihi addes gaudium si Tuam e gypso confectam mihi per Dnum
Kofoed Ancher mittas, erit mihi semper inter pignora amicorum
gratissimum munus. Königius nuperrime scripsit avesque nonnullas Theatro
misit, ubi quoque ejus olim missas collectiones admiror. Fata illi sunt
minus fausta sed proh dolor! commune illi est cum pluribus Naturae
consultis naufragium.
Hisce diebus Ars, quae veterinaria dicitur, suum nacta est
Professorem, Virum vere eruditum et in arte strenuum Dn: Dr: Abildgaard5,
in historia naturali quoque haud leviter versatum. Locus uti obss: suas
instituat, erit in suburbe Hafniensi, reliquae autem conditiones nondum
determinatae. Vidi jam ex relationibus publicis Dn: Förster navem
ascendere, quam repudiarunt Dni Banks & Solander; Omnes istos viros
peculiari conversatione in Anglia novi, ideoque praevideo Monoculum istum
loco Argi naturae praefectum, quautaque itaque copia rerum Virum alias
diligentem effugiant. Semina multa inveni in cistis Arabicis, quas botanico
nostro D: Friis Rottböll6 tradidi, omnia a Forskålio collecta & nominibus
latinis ac arabicis insignita erant, utinam ea maturius quaesivit Ascanius.
Descriptiones piscium quas supra memoravi intra breve tempus tuo judicio
tradam ut de dubiis adeo generibus sententiam Tanti Viri, si concedas,
reportam. Vive & Vige diu felix, ceterum Vale & me ama. Dabantur
Hafniae d. 5 Julij 1772.
Prodiit Dissertatio Viri eruditi in Svecia de Testaceis tractans &
figuris illustrata sed eam non potui hic acquirere1.
Prodiit nuper Annus 5tus D: Scopoli8, cui nondum venit taedium
nova genera citra necessitatem exordi.
Utanskrift:
Pour monsieur Charles de Linné Chevalier de 1’Ordre
de Nordstierne Medecin premier, Professeur & Membre
des Academies illustres de VEurope a Upsala.
Linn. Soc., Vol. II: 277—278. Till största delen tryckt i Schiödte, s.
431-433.
1 Zoologite fundamenta preelectionibus academicis accomodata. Grunds
i Dyrelceren (Hafniae et Lipsiae 1771).
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>