- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
12

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Petro apostolorum principi coelesti decreto principaliter
traditum atque firmatum, sancti patres cum magna
veneratione suscipientes atque servantes, sanctam Romanam
ecclesiam tam in generalibus conciliis quam etiam in
ceteris scriptis et gestis suis universalem matrem
appellaverunt. Et sicut eius documenta in confirmatione fidei
et eruditione sacrae religionis, ita etiam iudicia
susceperunt; in hoc consentientes et quasi uno spiritu et una
voce concordantes: omnes maiores res et praecipua
ne-gocia nec non omnium ecclesiarum iudicia ad eam quasi
ad matrem et caput debere referri; ab ea nusquam
appellari, iudicia eius a nemine retractari aut refelli debere
vel posse. Unde beatus Gelasius papa Anastasio
imperatori scribens, divina fultus auctoritate, quid et qualiter
de principatu sanctae et apostolicae sedis sentire deberet,
hoc modo eum instruxit: Etsi, inquit, cunctis generaliter
sacerdotibus recte divina tractantibus fidelium convenit colla
submitti, quanto potius sedis illius praesuli consensus est
adhibendus, quem cunctis sacerdotibus et divinitas summa
voluit praeminere, et subsequens ecclesiae generalis iugiter
pietas celebravit. Ubi prudentia tua evidenter advertit,
nunquam quolibet penitus humano consilio aequare se
quemquam posse illius privilegio vel confessioni, quem Christi vox
praetulit universis, quem ecclesia veneranda confessa semper
est et habet devota primatem. Item Iulius papa,
orientalibus episcopis scribens, de potestate eiusdem sanctae et
apostolicae sedis ait: Decuerat vos, fratres, adversus
sanctam Romanam et apostolicam ecclesiam limate et non yronice
loqui; quoniam et ipse dominus noster Iesus Christus, eam
decenter allocutus, ait: “ Tu es Petrus, et super hanc
pe-tram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non
praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorumu.
Habet enim potestatem singulari privilegio concessam, aperire
et claudere ianuas regni coelestis, quibus voluerit. Cui ergo
aperiendi claudendique coeli data potestas est, de terra
iudicare non licet? Absit. Num retinetis, quod ait
beatissimus Paulus apostolus: Nescitis, quia angelos iudi-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0035.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free