- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
20

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

in decretis beati Symachi papa — licet experimento
sciamus — sic continetur: Ille, scilicet beatus P(etrus),
perennem meritorum dotem cum haereditate innocentiae misit
ad posteros; et post pauca: Quis enim sanctum esse
dubitet, quem apex tantae dignitatis attollit; in quo, si desint
bona adquisita per meritum, sufficiunt, quae a loci decessore
praestantur. Aut enim claros ad haec fastigia erigit, aut
eos qui eriguntur illustrat.

Quapropter, quos sancta ecclesia sua sponte ad
regimen vel imperium deliberato consilio advocat, non pro
transitoria gloria, sed pro multorum salute, humiliter
oboediant ; et semper caveant, quod beatus Gregorius in eodem
libro pastorali testatur: Apostata quippe angelo similis
efficitur, dum homo hominibus esse similis dedignatur. Sic
Saul post humilitatis meritum in tumorem superbiae culmine
potestatis excrevit. Per humilitatem quippe praelatus est, per
superbiam reprobatus, Domino attestante, qui ait: “Nonne
cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in
tribubus Israel?“ Et paulo inferius: Miro autem modo cum
apud se parvulus, apud Dominum magnus, cum vero apud
se magnus apparuit, apud Dominum parvulus fuit.
Vigilanter quoque retineant, quod Dominus in evangelio dicit:
Ego gloriam meam non quaero, et: Qui vult inter vos esse
primus, sit omnium servus. Honorem Dei semper suo
praeponant; iustitiam, unicuique suum servando ius,
amplectantur atque custodiant; non eant in consilio impiorum,
sed religiosis semper adquiescendo corde adhaereant.
Sanctam ecclesiam non quaerant sicut ancillam sibi subicere
vel subiugare; sed permaxime oculos illius, videlicet
Domini sacerdotes, magistros et patres recognoscendo,
decenter studeant honorare. Nam, si carnales patres et
matres honorare iubemur, quanto magis spirituales? Et
si ille, qui carnali patri vel matri maledixerit, morte
mulc-tandus est, quid ille, qui maledicit spirituali patri vel
matri, meretur? Non, carnali amore illecti, studeant
filium suum gregi, pro quo Christus sanguinem suum fudit,
praeponere, si meliorem illo et utiliorem possunt invenire;

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0043.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free