- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
26

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

quod in eis dubium venerit superioris poterit judicio
diffiniri. In Romana vero ecclesia aliquid speciale
constituitur, quia non potest recursus ad superiorem haberi.

»

VIII. Innocentius iii. — Deliberatio super facto
imperii de tribus electis. — 1200.

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Interest
apostolicae sedis diligenter et prudenter de imperii Romani
provisione tractare, cum imperium noscatur ad eam
principaliter et finaliter pertinere: principaliter, cum per
ipsam et propter ipsam de Graecia sit translatum, per
ipsam translationis actricem propter ipsam melius
defendendam ; finaliter, quoniam imperator a summo pontifice
finalem sive ultimam manus impositionem promotionis
proprie accipit, dum ab eo benedicitur, coronatur et de
imperio investitur. Quod Henricus optime recognoscens a
bonae memoriae Celestino papa praedecessore nostro, post
susceptam ab eo coronam, cum aliquantulum abscessisset,
rediens tandem ad se, ab ipso de imperio per pallam
auream petiit investiri. Sicut autem nuper tres sunt in
reges electi, puer, Philippus et Otto, sic tria sunt circa
singulos attendenda: quid liceat, quid deceat, quid
expediat.

Circa puerum quidem filium imperatoris Henrici
facie prima videtur, quod non liceat contra ejus
electionem venire, quae juramento est principum roborata. Nam
etsi juramentum istud videatur violenter extortum, non
est tamen ideo non servandum, cum, licet juramentum,
quod Gabaonitis praestiterunt filii Israel, fuerit per
fraudem subreptum, illud tamen nihilominus decreverint
observandum. Praeterea, etsi a principio fuerit sic extortum,
postmodum tamen pater ejus, intelligens se perperam
processisse, juramentum relaxavit principibus et literas
super ipsius electione remisit; qui postmodum puerum
ipsum patre absente sponte ac concorditer elegerunt,
fidelitatem ei pene penitus omnes et quidam hominium ex-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0049.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free