- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
38

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

lefactorum, laudem vero bonorum, intelligendum non est,
quod rex vel imperator super bonos et malos gladii accepit
potestatem, sed in eos solummodo, qui, viventes gladio, ejus
sunt jurisdictioni commissi. § 3. Potuisses autem
praerogativam sacerdotii ex eo potius intelligere, quod dictum
est, non a quolibet, sed a Deo, non regi, sed sacerdoti,
non de regia stirpe, sed de sacerdotali prosapia
descendenti, de sacerdotibus videlicet, qui erant in Anathot:
Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et
dissipes, aedifices et plantes. § 4. Praeterea nosse debueras,
quod fecit Deus duo magna luminaria in firmamento coeli:
luminare majus, ut praeesset diei, et luminare minus, ut
praeesset nocti, utrumque magnum, sed alterum majus.
Ad firmamentum igitur coeli, hoc est universalis
ecclesiae, fecit Deos duo magna luminaria, id est, duas
instituit dignitates, quae sunt pontificalis auctoritas et regalis
potestas. Sed illa, quae praeest diebus, id est,
spiritualibus, major est, quae vero carnalibus, minor: ut quanta
est inter solem et lunam, tanta inter pontifices et reges
differentia cognoscatur. Haec autem si prudenter
attenderet imperatoria celsitudo, non faceret aut permitteret
Constantinopolitanum patriarcham, magnum quidem et
honorabile membrum ecclesiae, juxta scabellum pedum
suorum in sinistra parte sedere; cum alii reges et
principes archiepiscopis et episcopis suis (sicut debent)
reverenter assurgant, et eis juxta se venerabilem sedem
assignent. § 5. Nos autem, etsi non increpando
scripserimus, potuissemus tamen rationabiliter increpare. § 6.
Nobis autem in beato Petro sunt oves Christi commissae,
dicente Domino: Pasce oves meas, non distinguens inter
has oves et alias, ut alienum a suo demonstraret ovili,
qui Petrum et successores ipsiu3 magistros non
recognosceret et pastores; ut illud tamquam notissimum
omittamus, quod Dominus dixit ad Petrum, et in Petro dixit
ad successores ipsius: Quodcunque ligaveris super terram,
erit ligatum et in coelis etc., nihil excipiens qui dixit,
quodcunque. § 7. Utrum autem imperatoriam excellen-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0061.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free