Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
confiscentur, si vero clerici, applicentur ecclesiis, a quibus
stipendia perceperunt.
§ 2. Qui autem inventi fuerint sola suspicione
notabiles, nisi juxta considerationes[-m] suspicionis
qualitatemque personae propriam innocentiam congrua
purgatione monstraverint, anathematis gladio feriantur et usque
ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur; ita
quod, si per annum in excommunicatione perstiterint,
extunc velut haeretici condemnentur.
§ 3. Moneantur autem et inducantur et, si necesse
fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur
saeculares potestates, quibuscunque fungantur officiis, ut, sicut
reputari cupiunt et haberi fideles, ita pro defensione fidei
praestent publice juramentum, quod de terris suae
jurisdictioni subjectis universos haereticos ab ecclesia
denotatos bona fide pro viribus exterminare studebunt; ita quod
amodo, quandocunque quis fuerit in potestatem sive
spiritalem [perpetuam] sive temporalem assumptus, hoc
teneatur capitulum juramento firmare.
Si vero dominus temporalis, requisitus et monitus ab
ecclesia, terram suam purgare neglexerit ab hac haeretica
foeditate, per metropolitanum et ceteros comprovinciales
episcopos excommunicationis vinculo innodetur. Et, si
satisfacere contempserit infra annum, significetur hoc
summo pontifici, ut extunc ipse vasallos ab ejus fidelitate
denunciet absolutos et terram exponat catholicis
occupandam, qui eam exterminatis haereticis sine ulla
contradictione possideant et in fidei puritate conservent; salvo
jure domini principalis, dummodo super hoc ipse nullum
praestet obstaculum, nec aliquod impedimentum opponat;
eadem nihilominus lege servata circa eos, qui non habent
dominos principales.
§ 4. Catholici vero, qui crucis assumpto charactere
ad haereticorum exterminium se accinxerint, illa gaudeant
indulgentia, illoque sancto privilegio sint muniti, quod
accedentibus in Terrae Sanctae subsidium conceditur.
§ 5. Credentes vero, praeterea receptores, defensores
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>