- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
53

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

lunt. Quod etiam ex decimarum datione et benedictione
et sanctificatione, ex ipsius potestatis acceptione, ex
ipsarum rerum gubernatione, claris oculis intuemur. Nam,
veritate testante, spiritalis potestas terrenam potestatem
instituere habet, et judicare, si bona non fuerit. Sic de
ecclesia et ecclesiastica potestate verificatur vaticinium
Hieremiae prophetae: Ecce constitui te hodie super gentes et
regna et cetera, quae sequuntur. Ergo, si deviat terrena
potestas, judicabitur a potestate spiritali; sed si deviat
spiritalis minor, a suo superiori. Si vero suprema, a solo
Deo, non ab homine, poterit judicari, testante apostolo:
Spiritalis homo judicat omnia} ipse autem a nemine
judicatur. Est autem haec auctoritas (etsi data sit homini et
exerceatur per hominem) non humana, sed potius divina,
ore divino Petro data, sibique suisque successoribus in
ipso, quem confessus fuit petra, firmata, dicente Domino
ipsi Petro: Quodcunque ligaveris etc. Quicunque igitur
huic potestati a Deo sic ordinatae resistit, Dei ordinationi
resistit, nisi duo, sicut Manichaeus, fingat esse principia;
quod falsum et haereticum judicamus, quia, testante Mose,
non in principiis, sed in principio coelum Deus creavit et
terram. Porro subesse Romano pontifici omni[-em] [-hu-manae[-am]-] {+hu-
manae[-am]+} creaturae[-am] declaramus, dicimus, definimus
et pronuntiamus omnino esse de necessitate salutis.
Datum Laterani, [xiv kalend. decembris] pontificatus nostri
anno vm.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0076.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free