Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
nullatenus iustitia quis marrire praevaleat. Et ut nemo
ali quit alicui iniuste consentiat, sed omni studio et
voluntate omnes ad iustitia perficiendam praeparati sunt.
Hec enim omnia supradicta imperiali sacramento
observari debetur.
[Kyrkliga ärenden.]
10. Ut episcopi et presbiteris secundum canones
vi-bant et itaque caeteros doceant.
11. Ut episcopi, abbates adque abbatissae, que
ceteris prelati sunt, cum summa veneratione hac diligentia
subiectis sibi preesse studeat, non potentiva
dominationem vel tyrannide sibi subiectos premant, sed simplici
dilectionem cum mansuetudinem et caritatem vel exemplis
bonorum operum commissa sibi grege sollicite custodiant.
12. Ut abbate, ubi monaci sunt, pleniter cum
monachis secundum regula vibant adque canones diligenter
discant et observent; similiter abbatissae faciant.
13. Ut episcopi, abbates adque abbatissae advocatos
adque vicedomini centenariosque legem scientes et
iusti-tiam diligentes pacificosque et mansuetus habeant, qualiter
per illosque sanctae Dei ecclesiae magis profectum vel
merces adcrescat; quia nullatenus neque praepositos neque
advocatos damnosus et cupidus in monasteria habere
volumus, a quibus magis nos blasphemia vel detrimenta
oriantur. Sed tales sint, quale eos canonica vel
regularis institutio fieri iubet, voluntati Dei subditos et ad
omnes iustitia perficiendi semper paratos, legem pleniter
observantes absque fraude maligno, iustum semper
iudi-cium in omnibus exercentes, praepositos vero tales, quales
sancta regula fieri docet. Et hoc omnino observent, ut
nullatenus a quibus magis nobis a canonica vel regulari
norma discendant, sed humilitatem in omnibus habeant.
Si autem aliter praesumserint, regulare disciplina
sentiant; et si se emendare noluerit, a praepositum
removeantur, et qui digni sunt in loca eorum subrogentur.
14. Ut episcopi, abbates adque abbatissae comiteque
unanimi invicem sint, consentientes legem ad iudicium
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>