- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
59

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

nullatenus usurpent. Foris monasterio nequaquam
progrediendi licentiam habeant, nisi maxima cogente
necessitatem; quod tamen episcopus, in cuius diocese erunt,
omnino praecuret, ne foris monasterio vagandi usum
habeant. Sed si necessitas sit aliquam obhedientiam aliquis
foris pergere, et hoc cum consilio et consensum episcopi
fiat, et tales personae cum testimonium foris mittantur, in
quibus nulla sit suspitio mala, vel a quibus nulla oppinio
mala oriatur. Foris vero peculium vel res monasterii
abbas cum episcopi sui licentiam et consilium ordinet qui
praevideat, non monachum, nisi alium fidelem. Quaestum
verum seculare vel concupiscentia mundanarum rerum
om-nismodis devitent; quia avaritia vel concupiscentia huius
mundi omnibus est devetanda christiani, maxime tamen
in his qui mundo et concupiscentiis abrenuntiasse
videtur. Lites et contentiones nequaquam, neque infra neque
foris monasterio, movere praesumat. Qui autem
pre-sumserit, gravissima disciplina regulari corripiantur, et
taliter caeteri metum habeant talia perpetranda.
Ebrietatem et commessationem omnino fugiant, quia inde
libidine maxime polluari omnibus notum est. Xam pervenit
ad aures nostras oppinio perniciosissima, fornicationes et
in habhominatione et inmunditia multas iam in
monasteriis esse deprehensos. Maxime contristat et
conturbat, quod sine errore magno dici potest, ut unde maxima
spe salutis omnibus christianis orriri crederent, id est de
vita et castitate monachorum, inde detrimentum, ut
aliquis ex monachus sodomitas esse auditum. Unde etiam
rogamus et contextamur, ut certissime amplius ex his
diebus omni custodia se ex his malis conservare studeant,
ut numquam amplius tale quid aures nostras perveniat.
Et hoc omnibus notum sit, quia nullatenus in ista mala
in nullo loco amplius in toto regno nostro consentire
audeamus; quanto minus quidem inter eos, qui castitatis et
sanctimoniae emendatiores esse cupimus. Certe si amplius
quid tale ad aures nostras pervenerit, non solum in eos,
sed etiam in ceteris, qui in talia consentiant, talem ul-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0082.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free