- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
61

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

antea retractent; et quod salubrius vel utilius fieri
disponat, episcopi archiepiscopo annuntient, et cum eius
consilio quae agenda sunt perficiantur.

21. Ut presbiteros ac caeteros canonicos, quos
comites sui in monasteriis habent, omnino eos episcopis suis
subiectos exhibeant, ut canonica institutio iubet; de his
episcopis suis pleniter sub sancta disciplina eos erudire
sint consentientes, sicut nostra gratia vel suos honores
habere desiderant.

22. Canonici autem pleniter vitam obserbent
canonicam, et domo episcopali vel etiam monasteria cum omni
diligentiam secundum canonica disciplina erudiantur.
Nequaquam foris vagari sinantur, sed sub omni custodia
vi-bant, non turpis lucri dediti, non fornicarii, non fures,
non homicides, non raptores, non litigiosi, non iracundi,
non elati, non ebriosi, sed casti corde et corpore,
humiles, modesti, sobrii, mansueti, pacifici, ut filii Dei digni
sint ad sacro ordine promovere; non per vicos neque per
villas ad ecclesiam vicinas vel terminantes sine magisterio
vel disciplina, qui sarabaiti dicuntur, luxoriando vel
fornicando vel etiam caetera iniqua operando, quae consentiri
absordum est.

23. Presbiteri cleros quos secum habent sollicite
praevideant, ut canonice vivant: non inanis lusibus vel
conviviis secularibus vel canticis vel luxoriosis usum
habeant; sed caste et salubre vivant.

24. Si quis autem presbiter sive diaconos, qui post
hoc in domo sua secum mulieres extra canonicam
licentiam habere presumserit, honorem simul et hereditatem
privetur usque ad nostram presentiam.

[Världsliga ärenden.]

25. Ut comites et centenarii ad omnem iustitiam
faciendum conpellent et iuniores tales in ministeriis suis
habeant, in quibus secure confident, qui legem adque
iustitiam fideliter observent, pauperes nequaquam oppriment,
fures latronesque et homicidas, adulteros, malificos adque
incantatores vel auguriatrices omnesque sacrilegos nulla

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0084.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free