Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
sed etiam fisci nostri describantur, ut scire possimus,
quantum etiam de nostro in uniuscuiusque legatione habeamus.
8. Volumus, ut propter iustitias, quae usque modo
de parte comitum remanserunt, quatuor tantum mensibus
in anno missi nostri legationes suas exerceant, in hieme
ianuario, in verno aprili, in aestate iulio, in autumno
octobrio. Ceteris vero mensibus unusquisque comitum
placitum suum habeat et iustitias faciat. Missi autem
nostri quater in uno mense et in quatuor locis habeant
placita sua cum illis comitibus, quibus congruum fuerit,
ut ad eum locum possint convenire.
9. Ut, quicquid ille missus in illo missatico aliter
factum invenerit, quam nostra sit iussio, non solum illud
emendare iubeat, sed etiam ad nos ipsam rem, qualiter
ab eo inventa est, deferat.
10. Ut missi nostri census nostros perquirant
diligenter, undecumque antiquitus ad partem regis exire
solebant, similiter et freda; et nobis renuntient, ut nos
ordinemus, quid de his in futurum fieri debeat.
11. Ut de rebus, unde census ad partem regis
exire solebat, si ad aliquam ecclesiam traditae sunt, aut
reddantur propriis heredibus, aut qui eas retinuerit illum
censum persolvat.
12. Ut unusquisque missorum nostrorum in placito
suo notum faciat comitibus, qui ad eius missaticum
pertinent, ut in illis mensibus, quibus ille legationem suam
non exercet, conveniant inter se et communia placita
faciant tam ad latrones distringendos quam ad ceteras
iustitias faciendas.
18. Ut missi nostri populum nostrum iterum nobis
fidelitatem promittere faciant secundum consuetudinem
iamdudum ordinatam; et ipsi aperiant et interpretentur
illis hominibus, qualiter ipsum sacramentum et fidelitatem
erga nos servare debeant.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>