Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
capitula, quibus, quam inter eos constituimus, conditio
continetur. Quae capitula propter utilitatem imperii et
perpetuam inter eos pacem conservandam et totius
ecclesiae tutamen cum omnibus fidelibus nostris considerare
placuit et considerata conscribere et conscripta propriis
manibus firmare, ut Deo opem ferente, sicut ab omnibus
communi voto actum est, ita communi devotione a cunctis
inviolabiliter conserventur ad illorum et totius populi
Christiani perpetuam pacem; salva in omnibus nostra imperiali
potestate super filios et populum nostrum, cum omni
subiec-tione, quae patri a filiis et imperatori ac regi a suis
pe-pulis exhibetur.
1. Volumus, ut Pippinus habeat A[e]quitaniam et
Wasconiam et markam Tolosanam totam et insuper
comitatos quatuor, id est in Septimania Carcassensem et
in Burgundia Augustudunensem et Avalensem et
Niver-nensem.
2. Item Hludowicus volumus ut habeat Baioariam
et Carentanos et Beheimos et Avaros atque Sclavos, qui
ab orientali parte Baioariae sunt, et insuper duas villas
dominicales ad suum servitium in pago Nortgaoe Luttraof
et Ingoldesstat.
3. Volumus, ut hi duo fratres, qui regis nomine
censentur, in cunctis honoribus intra suam potestatem
distribuendis propria potestate potiantur; tantum ut in
episcopatibus et abbatiis ecclesiasticus ordo teneatur, et
in ceteris honoribus dandis honestas et utilitas servetur.
4. Item volumus, ut semel in anno, tempore
opor-tuno, vel simul vel singillatim, iuxta quod rerum
conditio permiserit, visitandi et videndi et de his, quae
necessaria sunt et quae ad communem utilitatem vel ad
perpetuam pacem pertinent, mutuo fraterno amore tractandi
gratia ad seniorem fratrem cum donis suis veniant. Et
si forte aliquis illorum, qualibet inevitabili necessitate
impeditus, venire tempore solito et oportuno nequiverit, hoc
seniori fratri legatos et dona mittendo significet; ita dum-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>