Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
de ipsius rebus vivant, quamdiu in eo loco iustitias facere
debent.
24. Ut in illius comitis ministerio, qui bene iustitias
factas habet, idem missi diutius non morentur neque illuc
multitudinem convenire faciant, sed ibi moras faciant, ubi
iustitia vel minus vel neglegenter facta est.
25. Ut in illius comitis ministerio idem missi nostri
placitum non teneant, qui in aliquod missaticum directus
est, donec ipse fuerit reversus.
Ut causa, quae adhuc coram comite non fuit, et is,
qui se reclamat, propter suam stultitiam aut contumaciam
comitem inde appellare noluit, iterum comiti commendetur.
26. Ut missi nostri, qui vel episcopi vel abbates vel
comites sunt, quamdiu prope suum beneficium fuerint,
nihil de aliorum coniecto accipiant; postquam vero inde
longe recesserint, tunc accipiant secundum quod in sua
tractoria continetur. Vassi vero nostri et ministeriales, qui
missi sunt, ubicumque venerint, coniectum accipiant.
27. Ut vassi nostri et vassi episcoporum, abbatum,
abbatissarum et comitum, qui anno praesente in hoste non
fuerunt, heribannum rewadient; exceptis his, qui propter
necessarias causas et a domno ac genitore nostro Karolo
constitutas domi dimissi fuerunt, id est qui a comite propter
pacem conservandam et propter coniugem ac domum eius
custodiendam, et ab episcopo vel abbate vel abbatissa
similiter propter pacem conservandam et propter fruges
colligendas et familiam constringendam et missos
recipiendos dimissi fuerint.
28. Ut omnis episcopus, abbas et comes, excepta
infirmitate vel nostra iussione, nullam excusationem
habeat, quin ad placitum missorum nostrorum veniat aut
talem vicarium suum mittat, qui in omni causa pro illo
rationem reddere possit.
29. De dispensa missorum nostrorum, qualiter
unicuique iuxta suam qualitatem dandum vel accipiendum
sit: videlicet episcopo panes quadraginta, friskingas tres,
de potu modii tres, porcellus unus, pulli tres, ova quin-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>