- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
88

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

sulas censusque et pensiones ad partem aecclesiae beati
Petri apostoli atque pontificum in sacratissima sede illius
residentium nos, in quantum possumus, defensores esse
testamur, ad hoc ut ea in illius ditione ad utendum et
fruendum atque disponendum firmiter valeant optineri.

Salva in omnibus potestate nostra et filii nostri
posterorumque nostrorum, secundum quod in pacto et
constitutione ac promissionis firmitate Eugenii pontificis
successorumque illius continetur, id est ut omnis clerus
et universi populi Romani nobilitas propter diversas
necessitates et pontificum inrationabiles erga populum sibi
subiectum asperitates retundendas sacramento se obliget,
quatinus futura pontificum electio, quantum uniuscuiusque
intellectus fuerit, canonice et iuste fiat, et ut ille, qui ad
hoc sanctum atque apostolicum regimen eligitur, nemine
consentiente consecratus fiat pontifex, priusquam talem
in presentia missorum nostrorum vel filii nostri seu
universae generalitatis faciat promissionem pro omnium
satisfactione atque futura conservatione, qualem domnus et
venerandus spiritalis pater noster Leo sponte fecisse
di-noscitur.

Preterea alia minora huic operi inserenda
previdi-mus: videlicet ut in electione pontificum neque liber neque
servus ad hoc venire praesumat, ut illis Romanis, quos ad
hanc electionem per constitutionem sanctorum patrum
antiqua admisit consuetudo, aliquod faciat impedimentum;
quod si quis contra hanc nostram institutionem ire
pre-sumpserit, exilio tradatur. Insuper eciam, ut nullus
missorum nostrorum cuiuscumque impeditionis argumentum
componere in prefatam electionem audeat, prohibemus.
Nam et hoc omnimodis instituere placuit, ut qui semel
sub speciali defensione domni apostolici sive nostra fuerint
suscepti, impetrata iuste utantur defensione; quod si quis
in quemquam illorum, qui hoc promeruerint, violare
pre-sumpserit, sciat se periculum vitae suae esse incursurum.
Illud etiam confirmamus, ut domno apostolico iustam in
omnibus servent oboedientiam seu ducibus ac iudicibus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0111.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free