Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
sent, nisi hoc nostra intercepisset praesentia. Porro, quia
multa paria litterarum apud eos reperta sunt et scedulae
sigillatae, ad arbitrium eorum adhuc scribendae, quibus,
sicut hactenus consuetudinis eorum fuit, per singulas
ecclesias Teutonici regni conceptum iniquitatis suae virus
respergere, altaria denudare, vasa domus Dei asportare,
cruces excoriare nitebantur, ne ultra procedendi facultas
eis daretur, eadem, qua venerint, via ad Urbem eos
re-dire fecimus. Cumque per electionem principum a solo
Deo regnum et imperium nostrum sit, qui in passione
Christi filii sui duobus gladiis necessariis regendum
orbem subiecit, cumque Petrus apostolus hac doctrina
mundum informaverit: Deum timete} regem honorificate,
quicunque nos imperialem coronam pro beneficio a domno
papa suscepisse dixerit, divinae institutioni et doctrinae
Petri contrarius est et mendacii reus erit. Quia vero
hactenus honorem ac libertatem ecclesiarum, quae iam diu
indebitae servitutis iugo depressa est, a manu
Aegyptiorum studuimus eripere, et omnia eis dignitatum suarum
iura conservare intendimus, universitatem vestram super
tanta ignominia nobis et imperio condolere rogamus,
sperantes, ne honorem imperii, qui a constitutione Urbis et
Christianae religionis institutione ad vestra usque tempora
gloriosus et imminutus extitit, fidei vestrae indivisa
sinceritas tam inaudita novitate, tam praesumptuosa elatione
imminui patiatur, sciens, omni ambiguitate remota, quod
mortis periculum ante vellemus incurrere, quam nostris
temporibus tantae confusionis opprobrium sustinere.
XII. Constitutio de expeditione Romana. — Omkp.
1190(7).
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Karolus
divina favente gratia rex Francorum et Romanorum. Si
praedecessorum nostrorum morem sequimur, non solum
praesentibus, sed et succedentibus snbvenire nitimur. Hac
de causa universorum cognoscat experientia, qualiter, dum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>