Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
non est numerus, statutis quibusdam eisdem abusionibus
obviamus:
1. Primo promittentes, quod numquam deinceps in
morte cuiusquam principis ecclesiastici reliquias suas fisco
vendicabimus. Inhibentes etiam, ne laicus quisquam
aliquo pretextu sibi eas vendicet, set cedant successori, si
antecessor intestatus decesserit. Cuius testamentum, si
quod inde fecerit, volumus esse ratum. [Si quis vero
contra hanc constitucionem reliquias sibi vendicare
pre-sumpserit, proscriptus et exlex habeatur et feodo sive
beneficio, si quod habet, permaneat destitutus].
2. Item nova thelonea et novas monetas in
ipsorum territoriis sive iurisdictionibus, eis inconsultis seu
nolentibus, non statuemus de cetero; set antiqua
thelonea et iura monetarum, eorum ecclesiis concessa,
inconvulsa et firma conservabimus et tuebimur; nec ipsi ea
infringemus nec ab aliis ledi permittemus modis aliquibus,
utpote monete turbari et vilificari solent similitudinibus
ymaginum, quod penitus prohibemus.
3. Item homines, quocumque genere servitutis ipsis
attinentes, quacumque causa se ab eorum obsequiis
alienaverint, in nostris civitatibus non recipiemus in eorum
preiudicium; et idem ab ipsis inter se, eisque a laicis
omnibus, inviolabiliter volumus observari.
4. Item statuimus, ne quis ecclesiam aliquam in
bonis suis dampnificet occasione advocatie eorumdem
bonorum; set si dampnificaverit, dampnum in duplo
restituat et centum marcas argenti camere nostre solvat.
5. Item si aliquis eorum vasallum suum, qui eum
forte offendit, iure feodali convenerit et sic feodum
evicerit, illud suis usibus tuebimur; et si ipse feodum de
bona et liberali sua voluntate nobis conferre voluerit,
recipiemus, amore vel odio non obstante. Quocumque
autem modo, sive etiam ex morte infeodati, principi
ecclesiastico feodum aliquod vacare contigerit, illud
auctoritate propria, immo violentia, nullatenus invademus, nisi
de bona voluntate liberalique concessione sua poterimus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>