- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
102

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

rum et Sicilie rege glorioso, anno regni eius in Germania
8, in Sicilia vero 23.

Datum apud Frankenfort, 6. kal. mai^ indictione*
pre-scripta.

XIV. Fredrik ii. — Statutum in favorem principum.

— Cividale, maj 1232 (?).

In nomine sancte et individue trinitatis. Fridericus
secundus, divina favente clementia Romanorum imperator
semper augustus, Ierusalem et Sicilie rex.

Excelsa nostra sedes imperii exaltatur, ac
principalia moderamina imperii in omni iusticia et pace
disponimus, cum ad nostrorum iura principum et magnatum
debita provisione prospicimus, in quibus, velut
honorabilibus membris insidet caput, ita nostrum viget et
consistit imperium, et tanta cesaree magnitudinis moles regit
et evehit, quorum humeris innititur et portatur.
Noverit igitur presens etas et futura posteritas, quod in Foro
Iulii apud Sibidatum una cum dilecto filio nostro
Hein-rico Romanorum rege convenientes, rogati per principes
et magnates, quorum ibidem diligenda nobis aderat
multitudo, ut gratiam eis ab eodem rege filio nostro in
generali curia Wormacie indui tam nostre auctoritatis
munimine prosequi dignaremur, dignum duximus eorum
precibus favorabiliter annuendum, utpote qui non indigne in
eorum promócione nostrum et imperii statum intendimus
commode promovendum.

Concedimus igitur, iuxta quod idem rex filius noster
noscitur concessisse, ac perpetue confirmacioni donamus,
statuentes:

1. Quatenus nullum novum castrum vel civitas
in fundis ecclesiarum vel occasione advocatie per nos
vel per quemquam alium sub pretextu quolibet
construantur.

2. Item: Quod nova fora non possint antiqua
aliquatenus impedire.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0125.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free