Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
sia recipere. Et cum pertinaciter instant, quod dico sic
ostendi potest.
Nemini licet ea facere per officium sibi deputatum,
quae sunt contra illud officium; quia sic idem, in
quantum idem, esset contrarium sibi ipsi, quod est
impossibile. Sed contra officium deputatum imperatori est,
scindere imperium; cum officium ejus sit, humanum genus
uni velle et uni nolle tenere subjectum, ut in primo
hujus facile videri potest. Ergo, scindere imperium
imperatori non licet. Si ergo aliquae dignitates per
Constantinum essent alienatae (ut dicunt) ab imperio, et
cessissent in potestate ecclesiae, scissa esset tunica
inconsutilis, quam scindere ausi non sunt, qui Christum verum
Deum lancea perforarunt. Praeterea, sicut ecclesia suum
habet fundamentum, sic etiam imperium suum. Nam
ecclesiae fundamentum Christus est. Unde apostolus ad
Corinthios: Fundamentum aliud nemo potest ponere
praeter id, quod positum est, qui est Christus Iesus. Ipse est
petra, super quam aedificata est ecclesia. Imperii vero
fundamentum jus humanum est. Modo dico, quod, sicut
ecclesiae fundamento suo contrariari non licet, sed debet
semper inniti super illud, iuxta illud canticum: Quae est
ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluetis, innixa
super delectum?; sic et imperio licitum non est, contra jus
humanum aliquid facere. Sed contra jus humanum esset,
si se ipsum imperium destrueret. Ergo, imperio se
ipsum destruere non licet. Cum ergo scindere imperium
esset destruere ipsum, consistente imperio in unitate
monarchiae universalis, manifestum est, quod imperii
auctoritate fungenti scindere imperium non licet. Quod autem
destruere imperium sit contra jus humanum, ex
superioribus est manifestum.
Praeterea, omnis jurisdictio prior est suo judice.
Judex enim ad jurisdictionem ordinatur, et non e converso.
Sed imperio est jurisdictio, omnem temporalem
jurisdictionem ambitu suo comprehendens. Ergo, ipsa est prior
suo judice, qui est imperator; quia ad ipsam imperator
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>